nobilibus tigribus, vivus capitur, Quamam in triumphum ducendus. Vix exprimi potest, quantam laetitiam insignis haec victoria per totum imperium excitaverit: nam in prioribus bellis vulgo succubuerant Quamitae, et non nisi iniquissimis conditionibus pacem emendicaverant. Iussit mox Imperator, captivos, pro more, ad capitale supplicium abstrahi: ego vero morem hunc detestatus, in custodia servandos suasi, quieturos iudicans Tanachitas, quibuscum pro tempore nec pax, nec bellum erat, donec viderent, quid de captivis statueretur: porro indicabam, opus mihi esse induciis, ut alia, quae meditatus eram, exsecutioni darem. Animadverteram, nitri feracissimas has terras, ingentemque iam dudum nitri vim coacervaveram, ex quo pulverem pyrium conficerem. Nemini tamen, nisi soli imperatori, consilium detexeram, cum illius auctoritate mihi opus esset, ad officinas instituendas, in quibus tubi, aliaque id genus tela cuderentur. Et sperabam, hisce instrumentis omnes imperii huius hostes brevi debellari posse. Postquam aliquot centena sclopetorum, una cum glandibus confici curaveram, publicum commenti
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/299
Haec pagina nondum emendata est