tanquam atomos adspexissem, indignosque iudicassem, quos salutarem, aut quibus harpagonem meum subiicerem.
Integrum fere triduum in isto statu permanebam. Nam cum circa planetam mihi proximum absque intermissione volutarer, noctes ac dies discriminare poteram, solem subterraneum iam orientem, iam rursus descendentem et e conspectu meo abeuntem cernens, quamvis nullam, qualis apud nos, noctem sentirem. Cadente enim sole, lucidum apparuit ac purpureum undique firmamentum, splendori lunae haud dissimile; id quod iudicabam esse intimam terrae subterraneae superficiem aut hemisphaerium, quod lumen istud a sole subterraneo in centro huius orbis posito mutuabatur. Hypothesin hanc mihi fingebam studii Physicae coelestis non plane hospes. At cum ista felicitate Diis me proximum crederem meque ut novum coeli sidus intuerer, una cum satellite meo, quo cingebar, a proximi planetae Astronomis in catalogum stellarum inferendum: ecce! immane apparuit monstrum alatum, quod iam dextro, iam sinistro lateri meo, iam capiti et cervici imminebar. Credebam primo intuitu esse unum e duodecim