Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/21

Haec pagina emendata est

xare, modo includere videatur, literati Bergenses, in primis celeberrimus Abelinus et Conrector Scholae Mag. Eduardus, Astronomiae ac Physices apprime gnarus, rem credebant exercitationibus philosophicis dignissimam, saepeque populares, cum ipsi prae senio nequirent, stimulaverant ad indolem istius cavernae penitius inspiciendam; maxime cum statis veluti vicibus, ad exemplum respirantis hominis, retractam cum impetu regereret animam. Stimulatus ego qua sermonibus horum, qua proprio ingenio, descensum in hanc cavernam meditabar, mentemque meam quibusdam ex amicis indicabam. Sed his consilium valde displicebat, dicentibus, inceptionem esse stulti ac desperati hominis. At impetum his monitis non flectere, nedum frangere poterant, et quae sufflaminare ardorem deberent, aegro animo faces subiiciebant. Ad quodvis enim discrimen subeundum acerrimum istud, quo in res naturales detegendas ducebar, studium excitabat, et sponte currenti calcaria addebant rerum domesticarum angustiae; nam exhaustae erant facultates, et durum ac molestum mihi videbatur, aliena diutius quadra vivere in patria, ubi omni emergendi spe incisa, ad perpetuam mendicitatem