manu me prehensum per pseudothyrum eduxit, ac trepidantem comitata est usque ad portam civitatis. Tunc servatrici meae valedicturus, verbis conceptissimis gratum animum, uti par erat, exprimere conabar, at prooemiari incipientem interpellans, se non abituram ait, antequam videret, me extra omne periculum constitutum, meque non reluctantem comitari pergit. Dum una ambulamus, varii de statu huius regionis seruntur sermones, et avide ego omnia audiebam. At digressa est tandem ad narrationem, quae parum grata auribus meis erat, cum exinde coniicerem, pro praestita illam opera poscere nonnulla, quae moraliter impossibilia mihi erant. Nam pathetice exposuit, iniquam in hac regione matronarum sortem, cum paedagogi hi philosophici, literis penitus sepulti, officia coniugalia prorsus negligant. “Possum,” ait, “iureiurando testari, actum de nobis fore, nisi unus et alter honestus ac misericors advena miserias nostras sublevaret et malis, quibus excruciamur, medicas identidem admoveret manus.” Simulabam ego non intelligere scopum, ad quem collineabat. Gradum addere coepi, at frigus meum aestuantis desiderium auxit. Hinc,
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/161
Haec pagina nondum emendata est