Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/15

Haec pagina nondum emendata est

Venerabilis in orbe subterraneo longe lateque sub nomine Nicolai Secundi regnat. Missa mox in literas fuere cuncta, quae ordine narraverat vir doctissimus. Largam narratio haec materiam dabit annalibus, quos sub titulo continuationis historiae quintae monarchiae promittunt literati Bergenses. Una cum annalibus prodibit Grammatica Quamitica, quae pro tempore nullius quidem momenti est, at poterit magno usui esse posteris; nam cum patria nostra novatorum (absit invidia) feracissima sit, in commercio cum Quamitis stabiliendo otia, negotia, somnos, vigilias ponent, nihilque intentatum relinquent, donec machinas comminiscantur, quibus tuto & absque arte magica in subterranea navigari queat.

Ite iam, mortales increduli, & discite in rebus momentosis cautius procedere.