queunt, abiiciunt. Hinc mecum: Hei! quanta librorum foret strages, si id institutum in orbe nostro obtineret?
Maxime vero laudanda est cura eorum, qui e iuvenum indole, quem vitae cursum potissimum sequantur, exquirunt. Nam sicut in fidibus musicorum aures vel minima sentiunt: sic iudices hi atque animadversores virtutum ac vitiorum, magna intelligunt saepe ex parvis; ex oculorum obtutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex moestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia et ex similibus rebus facile iudicant, quid aptum cuique, et quid a natura discrepet.
Sed ut iam ad me ipsum redeam. Parum iucunde tempus transmisi cum paradoxis his arboribus, quibus contemptui ac derisui eram ob imputatum mihi praecox ingenium. Et aegre ferebam dicteria eo nomine in me coniecta: nam vulgo Skabba, id est, praecocem aut praematurum, me nominabant. Maxime vero dolebam, idem de me iudicium ferri a lotrice mea, quae, quamvis ex infima plebis faece esset, misera scilicet et triobolaris tilia, odioso tamen isto titulo me notare non dubitavit.