elvationem poli, sive latitudinem cuiusque segmenti. Haec cum tempore partim mutate, non prorsus eadem sunt quae olim, propter mutabilem, ut diximus, signiferi obliquitatem, quae latuit priores: sive ut rectius dicam, propter aequinoctialis circuli ad signiferi planum variantem inclinationem, à qua illa pendent. Sed elevationes poli, sive latitudines locorum, & umbrae aequinoctiales consentiunt iis, quam antiquitus inveniuntur annotata: quod opertebat accidere, quoniam circulus aeuinoctialis sequetur polum globi terrae. Quo circa & illa segmenta, non satis exacte per quaecunque umbrarum & dierum accidentia designantur & definiuntur, sed rectius per ipsorum ab aequinoctiali circuli distantias, quae manent perpeturo. Illa vero tropicorum mutatio quanque permodia existens, modicam circa loca Austrina dierum & ubrarum diversitatem admitted, ad Septentrionem tendentibus fit evidentior. Quod igitur gnomonum umbras concernit manifestum est, quae ad quamlibet altitudinem Solis datam percipiatur umbrae longitudo, & è converso. Quemadmodum si fuerit gnomon AB, quam iaciat umbram BC, cumque index ipse rectus existat ad planum horizontis necesse est ut ABC angulum semper rectum efficiat, per definitionem rectarum ad planum linearum. Quapropter si connectatur AC, habebimus ABC triangulum rectangulum, & ad datam Solis altitudinem, datum etiam habebimus eum, qui sub ACB angulum. Et per primum triangulorum praeceptum AB gnomonis, ad umbram suam BC ratio dabitur, & ipse BC longitudine. Vicissim quoque cum AB & BC fuerint data, constabit etiam per tertium planorum angulus ACB, & Solis elevatio umbram illam pro tempore efficientis. Hoc modo prisci in descriptione illorum segmentorum globi terrae cum in aequinoctiis, tum in utraeque trope suas cuiusque umbrarum meridianarum longitudines affignarunt.
Maximus dies, latitudo ortus, & inclinatio sphaerae, quomodo invicem demonstrentur, & de reliquis dierum differentiis. Cap. vii.