Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/80

Haec pagina nondum emendata est

polum, & è converso in occulto hemisphaerio, in quibus Sol motu diurno apparens, efficit dierum et noctium disparitatem.

Quae sint umbrarum meridianarum differentiae. Cap. vi.

SUnt & umbrarum meridianarum differentiae, quibus alii Periscii, alii Amphiscii, alii Heteroscii vocantur. Periscii quidem sunt quos circumumbratiles dicere possumus, circumquaeque Solis umbram sortientes. Et sunt ii, quorum vertex sive polus horizontis minus vel non amplius abest à polo terrae, quàm tropicus ab aequinoctiali. Ibi enim paralleli quos attingit horizon, limites existentes semper apparentium vel occultorum, tropicis sunt maiores vel aequales. Ac proinde Sol aestiuus is semper apparentibus eminens, eo tempore gnomonum umbras quoquo versum proiicit. At ubi horizon tropicos circulus tangit, fiunt et ipsi semper apparentium, & semper occultorum limites. Quapropter Sol is solstitio pro media nocte terram radere cernitur, quo momento totus signifer circulus convenit in horizonte, & confestim sex signa simul oriuntur, & totidem ex adverso simul occidunt, & polus signiferi cum polo horizontis coincidit. Amphiscii, qui meridianas umbras ad untranque partem mittunt, sunt inter utrumque tropicum habitantes, quod spacium prisci mediam Zonam vocant, & quoniam per omnem illum tractum signifer circulus bis rectus insistit, ut in secundo theoremate Phaenomenon apud Euclidem demonstratur, bis ibidem absumuntur umbrae gnomonum, & Sole hinc inde transmigrante, gnomones modo in Austrum, modo in Boream umbram transmittunt. Caeteri qui inter hos & illos habitamus Heteriscii sumus, eo quòd in alteram solummodo partem, hoc est Septentrionem mittimus umbras meridianas. Consueverunt autem prisci Mathematici obrem terrarum in septem climata secare, utputa per Meroen, per Sienam, per Alexandriam, per Rhodon, per Hellespontum, per medium Pontum, per Boristhenem, per Bizantium, & caetera per singulos parallelos, ad differentiam & excessum maximorum dierum. Umbrarum quoque longitudinem quas in meridie sub aequinoctiis, ac utrisque Solis conversionibus per gnomones observarunt, & penes