totius circuli quadrantibus consentient. Quoniam exemplum Canonica descriptione subiciemus, in primo quidem ordine ponetur partes signiferi, sequenti loco declinationes partibus illis respondentes, tertio loco scrupula quibus differunt & excedunt has, quae fiunt sub maxima signiferi obliquitate particulares declinationes, quarum summa est scrupulorum. 24. Simili modo in ascensionum & angulorum tabella faciemus. Necesse est enim ad mutationem obliquitatis signiferi omnia mutari quae ipsam sequuntur. Porro in ascensione recta, per quam modica reperitur ipsa differentia, utpote quae decima unius temporis partem non excedat quaeque in horario spacio centesimam solummodo & quinquagesimam efficit. Tempora siquidem vocant prisci, circuli aequinoctialis partes, quae signiferi partibus cooriuntur, quarum utrarumque circulus est, ut saepe diximus. CCCLX. Sed pro earundem discretione , signiferi partes gradus, aequinoctialis vero tempora plerique nominaverunt, quod & nos de caetero imitabimur. Cum igitur tantula sit haec differentia, quae merito possit contemni, non piguit & hanc apponere. E quibus tum etiam in quavis alia signiferi obliquatione eadem patebunt, si pro ratione excessus a minima ad maximam obliquitatem signiferi similes partes singulis concernantur. Ut exempli gratia in obliquitate partium 23. scrup. 52. At iam ponitur esse partium 23. scrup. 34. maior inquam 6. scrupulis quam sit minima, quae sunt quarta pars ex 24. scrup. quibus maxima excedit obliquitas. Eiusdem autem rationis partes e scrup. 11. sunt fere 3. quae cum adiecero partibus 11. scrup. 19. habebo part. 11 scrup. 32, quibus tunc declinabunt gradus 30 signiferi, ab aequinoctio sumpti. Eodem modo & in angulis & ascensionibus rectis licebit facere, nisi quod his auferre semper oportet, illis semper addere, ut omnia pro tempore prodeant examinatoria.
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/74
Haec pagina nondum emendata est