Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/73

Haec pagina nondum emendata est
30
Revolutionvm Lib. ii.

ſiue eorum ſemiſſes proportionales. Cum aũt ex his tres ſunt da­tæ, dabitur etiam quarta b h partium 62. ſcrup. 6. aſcenſio recta à puncto ſolſtitij, ſiue h e partium 27. ſcrup. 54. à uerno æqui­noctio. Similiter ex datis lateribus f g partium 78. ſcrup. 31. & a f earundem partium 66. ſcrup. 32. & quadrante circuli, habebimus angulum a g f partium 69. ſcrup. 23. s. proxime, cui ad uerticem poſitus h g e eſt æqualis. Hoc exemplo & in cæteris faciemus. Illud autem non oportet ignorare, quòd me­ridianus circulus ſigniferum in ſignis quibus tropicos contin­git ad rectos ſecat angulos. Nam per polos ipſum tunc ſecat, ut diximus. Ad puncta uero æquinoctialia eo minorẽ recto faciat angulum, quo ſignifer à recto declinat, ut iuxta minimam qui­dem inclinationem partium ſit 66. ſcrup. 32. Eſt etiam animaduertendũ, quòd ad æquales ſigniferi circumferentias, quæ ab æ­quinoctialibus tropicisúe punctis ſumuntur, anguli & latera tri­angulorũ ſequuntur æqualia, quemadmodũ ſi deſcripſerimus æquinoctialis circumferentiã a b c, & ſignife­rum d b e, ſeſe in b ſigno ſecãtes, in quo ſit æꝗ­noctiũ, aſſumpſerimusq́ꝫ æquales circumfe­rentias f b & b g, atqꝫ per polos motus diurni binos quadrantes circulorum k f l & h g m, erunt bina triangula f l b & b m g, quorũ late­ra b f & b g ſunt æqualia, & anguli ꝗ ad b uer­ticem, & qui circa l & m recti. Igitur per vi. ſphæricorum æqua­lium laterum & angulorũ. Ita f l & m g declinationes æquales & aſcenſiones rectæ l b & b m, & reliquus angulus f reliquo g. Eo­dem modo patebit in aſſumptis à puncto tropico ᶒqualibus cir­cumferẽtijs. Veluti cum a b & b c hinc inde æquales fuerint à tro­pico contactu b: deductis enim ex d æquinoctia­lis circuli polo quadrantibus d a, d b, erunt ſimili­ter bina triangula a b d & d b c, quorum baſes a b, & b c, & latus b d, utriqꝫ commune ſunt ᶒqualia, & anguli qui circa b recti, per viii. ſphæricorũ de­monſtrabuntur triangula ipſa æqualiũ eſſe lateꝶ & angulorũ: quo manifeſtũ ſit, ꝙ unius in ſigni­fero quadrantis anguli, tales & circumferẽtiæ expoſitæ reliquis

h   ij totius