num caelum mediare dicimus, qui utrunque etiam XXIIII. horarum spacio signiferum cum aequinoctiali transmittit, dirimitque, secando eorum a sectione verna vvel autumnali circumferentias, dirimiturque vicissim ab illis intercepta circumferentia. Cumque sint omnes maximi, constituunt trangulum spaericum orthogonium. rectus quippe angulus est, quo meridianus aequinoctalem per polos, ut definitum est, secat. Vocant autem circumferentiam meridiani, sive cuiuslibet per polos circuli sic interceptam declinationem zodiaci segmenti. Eam vero quae ex circulo aequinoctiali consentit, ascentionem rectam, simul exeuntem cum compari sibi zodiaci circumferentia. Quae omnia in triangulo convexo facile demonstrantur. Sit enim ABCD circulus transiens per polos aequinoctialis simul et zodiaci, quem plerique Colurum solstitiorum appellant: medietas signiferi ABC, medietas aequinoctialis BED, sectio Verna in E signo, Solsticiu in A, Bruma in C. Assumatur autem F polus cotidianae revolutionis, et ex signifero EG circumferentia partium, verbi gratia, XXX. cui super inducatur quadrans circuli FGH. Tunc manifestum est, quod in trangulo EGH, datur latus EG partium XXX. cum angulo GEH, cum fuerit minimus partium XXIII. scrup. XXVIII. secundum maximam declinationem AB< quibus CCCLX sunt quatuor recti, et angulus GHB rectus est. Igitur per quartum sphaericorum sipsum BHG triangulum datorum erit angulorum et laterum. Nempe domonstratum est, quorum substensa duplicis EG ad subtansam duplicis GH, est sicut subtendentis duplam AGE, sive dimetientis sphaerae ad subtensam duplicis AB, et semisses earum similiter, quoniam dupli AGE semissis est ex centro partium 100000. et quae sub AB earundem partium 39822. at EG partium 50000. et quoniam si quatuor numeri proportionales fuerint, quod sub mediis continetur, aequale est ei quod sub extremis, habebimus simissem subtendentis duplam GH circumferentiam partium 19911. et
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/72
Haec pagina nondum emendata est