signorum circulum, sub quo centrum ipsius terre annua reuolutione circuit. At quoniam Zodiacus aequinoctiali obliquus exsistit: pro modo inclinationis axis terrae ad illam, per cotidianam terrae revolutionem binos orbes utrobiq se contingentes describit, tanquam extremos limites: obliquitatis fuere, quos vocant Tropicos. Sol enim in his tropas, hoc est conversiones facere videtur hyemalem videlicet et aestivam. Unde & eam qui Boreas est sol sticicialem tropicum, Brumalem alterum qui ad Austrum, appellare consueverunt - prout in summaria terrestrium revolutionum enarratione superius est expositum, Deinde sequitur dictus Horizon, quem finientem vocant Latini: definit enim nobis apparentem mundi partem, ab ea quae occultatur, ad quem oriri videntur omnia quae occidunt, centrum habentem in superficie terrae, polum ad verticem nostrum. At quoniam terra ad caeli immensitatem incomparabile existit, praesertim quod etiam totum hoc, quod inter Solem & Lunam existit,iuxta hypothesim nostram, ad magnitudinem caeli concerni nequit: videtur horizon circulus caelum bifariam secare tanquam per mundi centrum, ut a principio demonstravimus. Quatenus autem obliquus fuerit ad aequinoctialem horizon, contingit & ipse geminos hinc inde parallelos circulos, Boreum quidem semper apparentium Austrimum vero semper occultorum: ac illum Arcticum , hunc Antarcticum nominatos a Proclo & Graecis fere, qui pro modo obliquitatis horizontis sive elevationis poli aequinoctialis maiores monoresve fiunt. Superest meridianus, qui per polos horizontis, etiam per aequinoctialis circuli polos incedit, & idcirco erectus ad utrumque circulum, quem cum attigerit Sol meridiem mediamque noctem ostendit. At hi duo circuli centrum in superficie terrae habentes , Finitorem dico & Meridianum, sequuntur omnino motum terrae & utcumque visus nostros. Nam oculus ubique centrum sphaerae omnium circumquaque visibilium sibi assumit. Proinde omnes etiam circuli in terra sumpti, suas in caelo similesque circulorum imagines referunt, ut in Cosmographia & circa terrae dimensiones apertius demonstratur. Et hi quidem sunt circuli propria nomina habentes, cum alἤ possint infinitis modis & nominibus designari.
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/69
Fuit in emendando quaedam difficultas