triangulo A K E,duobus lateribus A K,K E datis,K rectũ cõprehendentibus,datur angulus K A E reſpondens deuiationi ad E F circumferentiam,quam quærebamus,quæ etiã parum diſcernitur ab obſeruatis♦Similiter in alἤs & circa Venerẽ faciemus, cõſignabimusq in Canone ſubſcribendo♦ Quibus ſic expoſitis, pro eis quæ inter hos ſunt limites deuiationibus tam Veneri quàm Mercurio Sexageſimas ſiue ſrup♦proportionũ adaptabimus♦ Sit enim circulus A B C orbis eccẽtri Veneris uel Mercurἤ, ſintq A C nodihui9 latitudinis motus, B lineę maximæ deuiationis, quo facto centro circulus paruus deſcribatur D F G,cuius dimetiẽs D B F ſit pertranſuerſum,per quem contingat libratio deuiationis♦Et quoniam poſitum eſt,quod exiſtẽte terra in apogæo uel perigæo orbis eccentri ſtellæ,ipſa ſtella maximã faciat deuiationem,nempe in F ſigno,& circulus ipſam deferens tunc circulũ paruũ tangebat in F♦Sit modo terra utcũq remota ab apogæo uel perigæo eccẽtri ſtellæ,ſecudu quẽ motũ capiatur ſimilis circumferẽtia parui circuli,quæ ſit F G,& deſcriptus A G C circulus,q ſtellam defert paruū circulũ,ſecabit & eius diametrũ in E♦ Sitq ſtella in K,eritq E K circumferētia ipſi G F ſimilis iuxta hypotheſim,agat̆ etiã K L ppendicularis ad A B C circulũ♦Propoſitũ eſt ex F G,E K,& B E,inuenire magnitudinẽ K L,id eſt diſtãtiã ſtellę ab A B C circulo♦Quoniã em̃ p F G circũferentiã,erit E G data , tanq recta minime differẽs à circulari,& E F ſimiliter in ptibus, qbus B F tota,& reliq B E.Eſt aũt B F ad B E,ſicut ſubtẽſa dupli C E quadrangulũ ad ſubtēſam dupli C K,atq B B ad K L.Si igit̆ ad numerũ 6o.poſuerimus,& B F,etiã quę ex cẽtro C E,habebimus etiā B E in eiſdē,quæ cũ in ſe multiplicata fuerit,& procreatũ p 6 diuiſum,habebimus K L ſcrup.proportionũ B K circūferẽtiæ quæ ſita♦ Quæ etiã adſignauimus Canoni quinto,& ultimo loco,ut ſequitur.
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/399
Fuit in emendando quaedam difficultas