autem Veneris maxima eſt part♦XLVI♦Mercurἤ uero circiter XXII♦Iamq habemus in tabulis inæqualiũ motuũ ſingulis orbium ſectionibus appoſitas proſthaphæreſes♦ Quanto igitur quæq earum minor fuerit maxima,partem illi ſimilẽ in utroq ſidere ex iliis II♦s♦partibus capiemus,ipſam aſcribemus Canoni infra exponẽdo ſuis numeris,& hoc modo pticulares quaſq latitudines obliquationum,quæ in ſumma & inſima abſide illorum exiſtente terra,habebimus explicatas,pro ut etiam in medἤs quadrantibus longitudinibusq medἤs declinationum latitudines expoἤuimus♦ Quæ uero inter hos quatuor terminos contingunt,Mathematicæ quidem artis ſubtilitate ex propoſita circulorum hypotheſi poterit explicari, non ſine labore tamen♦Ptolemæus autem, quantum fieri potuit,ubiq compendioſus,uidens quòd utraq ſpecies harum latitudinum ſecundǔ ſe tota & in omnibus ſuis partibus proportionaliter creſcerct & decreſcerct,ad inſtar latitudinis lunaris♦ Duodecies igitur ſumendo quaslibet eius partes,eo quòd maxima eius latitudo quinq ſit partium ,qui numerus eſt XII.pars Sexageſimæ,ſcrupula proportionum ex eis conſtituit, quibus non ſolum in his duabus ſtellis, uerumetiam in tribus ſuperioribus utendũ putauit, ut infra patebit♦
QVibus etiã ſic expoſitis,reſtat adhuc de tertio latitu dinis motu aliqd dicere,quę eſt deuiatio♦Hãc priores q terrā in medio mũdo detinẽt p eccentri ſimul cũ epicycli declinatiõe fieri exiſtimãt circa centrum terrę,maxime in apogęo uel perigęo cõſtituto epicyclio♦In Venere p ſextantẽ ptis,in Borea ſemp.Mercurio uero p dodrantẽ ſemp in Auſtro,ut ante diximus♦ Nec tamē ſatis liquet,an æqlem ſemper eandemq uoluerint eſſe talem orbiũ inclinationẽ, id enim numeri illorũ indicant, dum iubent ſextam ſemper partem ſcrupulorũ proportionaliũ accipi p deuiatione Veneris, Mercurἤ uero dodrantē♦Quod Iocũ non habet,niſi manſerit