gratia, dum diſtiterit ab E ſigno, terræ proximo part♦XLV♦ quod idcirco elegimus Ptolemæum ſecuti, ut appareat ſi Veneri uel Mercurio afferat aliquid diuerſitatis in longitudine orbis inclinatio. Tales quippe differentias circa media loca inter D F E G terminos oporteret plurimum uideri,eo maxime, quòd ſtella in his quatuor terminis conſtituta caſdem efficit longitu dines, quas faceret abſq dedinatione,ut eſt de ſe manifeſtum♦ Capiamus ergo E H circumferentiam, ut dictũ eſt.part XLV♦& agantur perpendiculares ipſi B C quidē H K,ad planũ uero ſigniferi ſubiectum K L, & H M connectantur H B,L M,A M& A H, habemimus L K H M quadrangulum parellelogrammum & rectangulum, eo quòd H K ad planum ſit ſigneferi,nam & L A M,angulus longitudinis proſthaphærefi compræhendit ipſum latus, latitudinis autem tranſitum,qui ſub H A M angulus,cum etiam H M in idem ſigniferi planũ cadat perpendicularis♦Quoniã igitur angulus H B E datur part♦XLV♦erit H K ſemiſsis ſubtendentis duplũ H E part.7071.qualium eſt E B 10000♦ . Similiter trianguli B K L,angulus K B L datus eſt part♦II♦s♦ & B L K rectus, & ſubtenſa B K, 7071,qualium etiam B E eſt 1oooo♦ Erunt etiam reliqua latera earundem part♦ K L part.308♦ & B L 7064♦ Sed quoniam A B ad B E ex prius oſtenſis, eſt ut 10000 ad7193 proxime, erunt reliqua in eiſdem partibus H K,5086,H M æqualis ipſi K L,221,& B L,5081♦ hinc reliqua L A, 4919♦ Iam quoq trianguli A L M datis lateribus A L ,L M,æquali H K,& A L M recto,habebimus ſubtenſam A M ,7075♦ & angulum M A L,partium X L V♦ſcrup.LVIII♦quæ eſt proſthaphæreſis,ſiue commuratio magna Veneris ſecundum numerum♦Similiter trianguli datis lateribus A M part♦7075, & M H æquali K L , conſtabit angulus M A H, partis unius, ſcrupul♦XLVII. latitudinis declinationis . Quòd ſitrutinare nõ pigeat,quid adferat hæc Veneris inclinatio diuerſitatis in lõgitudine,capiamus triangulũ A L H,cũ intclligamus L H diametrũ eſſe paralleli L K H M. Eſt enim part♦ 5091, quarū A L,4919:& A L H angulus rectus,è quibus colligetur ſubtenſa A H,7079,data igitur ratione latcrũ, erit angulus H A L.pt♦XLV. ſcru♦LVIII♦Sed A L M.oſtenſa eſt part.XLV♦ſcru♦LVII.excreſcũt ergo ſcru♦dũtaxat II♦q erãt demõſtrada.Rurſum in Mercurio
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/389
Fuit in emendando quaedam difficultas