ingens ille Veneris epicyclus occuparet, si circa terram quietam volveretur? Illa quoque Ptolemaei argumentatio, quod oportuerit medium ferri Solem, inter omnifariam digredientes ab ipso, et non digredientes, quam sit impersuasibilis ex eo patet, quod Luna omnifariam et ipsa digrediens prodit eius falsitatem. Quam vero causam allegabunt ii, qui sub Sole Venerem, deinde Mercurium ponunt, vel alio ordine separant, quod non itidem separatos faciunt circuitus, et a Sole diversos, ut caeteri errantium, si modo velocitatis tarditatisque ratio non fallit ordinem? Oportebit igitur, vel terram non esse centrum, ad quod ordo syderum orbiumque referatur: aut certe rationem ordinis non esse, nec apparere cur magis Saturno quam Iovi seu alii cuivis superior debeatur locus. Quapropter minime contemnendum arbitror, quod Martianus Capella, qui Encyclopaediam scripsit, et quidem alii Latinorum percalluerunt. Existimant enim, quod Venus et Mercurius circumcurrant Solem in medio existentem, et eam ob causam ab illo non ulterius digredi putant, quam suorum convexitas orbium patiatur, quoniam terram non ambiunt ut caeteri, sed absidas conversas habent. Quid ergo aliud volunt significare, quam circa Solem esse centrum illorum orbium? Ita prefecto Mercurialis orbis intra Venereum, quem duplo et amplius maiorem esse convenit, claudetur, obtinebitque locum in ipsa amplitudine sibi sufficientem. Hinc sumpta occasione si quis Saturnum quoque, Iovem et Martem ad illud ipsum centrum conferat, dummodo magnitudinem illorum orbium tantam intelligat, quae cum illis etiam immanentem contineat, ambiatque terram, non errabit, quod Canonica illorum motuum ratio declarat. Constat enim propinquiores esse terrae semper circa vespertinum exortum, hoc est, quando Soli opponuntur, mediante inter illos et Solem terra: remotissimos autem a terra in occasu vespertino, quando circa Solem occultantur, dum videlicet inter eos atque terram Solem habemus. Quae satis indicant, centrum illorum ad Solem magis pertinere, et idem esse ad quod etiam Venus et Mercurius suas obvolutiones conferunt. At vero omnibus his uni medio innixis, necesse est id quod inter convexum orbem Veneris et concavum Martis relinquitur spacium, orbem quoque
sive
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/30
Haec pagina nondum emendata est