Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/3

Haec pagina emendata et bis lecta est

gis requiret, neuter tamen quicquam certi compræhendet, aut tradet, nisi divinitus illi revelatum fuerit. Sinamus igitur & has novas hypotheses, inter veteres, nihilo verisimiliores innotescere præsertim cum admirabiles simul, & faciles sint, ingentemque thesaurum, doctissimarum observationum secum advehant. Neque quisquam, quod ad hypotheses attinet, quicquam certi ab Astronomia expectet, cum ipsa nihil tale præstare queat, ne si in alium usum conficta pro veris arripiat, stultior ab hac disciplina discedat, quam accesserit. Vale.

NICOLAUS SCHONBERGIUS
Cardinalis Capuanus, Nicolao Copernico, S[alutem].

Cum mihi de virtute tua, constanti omnium sermone ante annos aliquot allatum esset, cœpi tum maiorem in modum te animo complecti, atque gratulari etiam nostris hominibus, apud quos tanta gloria floreres. Intellexeram enim te non modo veterum Mathematicorum inventa egregie callere, sed etiam novam Mundi rationem constituisse. Qua doceas terram moveri: Solem imum mundi, adeoque medium locum obtinere: Cœlum octavum immotum, atque fixum perpetuo manere: Lunam se unà cum inclusis suæ sphæræ elementis, inter Martis et Veneris cœlum sitam, anniversario cursu circum Solem convertere. Atque de hac tota Astronomiæ ratione commentarios à te confectos esse, ac erraticarum stellarum motus calculis subductos in tabulas te contulisse, maxima omnium cum admiratione. Quamobrem vir doctissime, nisi tibi molestus sum, te etiam atque etiam oro vehementer, ut hoc tuum inventum studiosis communices, & tuas de mundi sphæra lucubrationes unà cum Tabulis, & si quid habes præterea, quod ad eandem rem pertineat, primo quoque tempore ad me mittas. Dedi autem negotium Theodorico à Reden ut istic meis sumptibus omnia describantur, atque ad me transferantur. Quod si mihi morem in hac re gesseris, intelliges te cum homine nominis tui studioso, & tantæ virtuti satisfacere cupiente rem habuisse. Vale. Romæ, Calend. Novembris, anno M.D.XXXVI.