Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/24

Haec pagina emendata est

est) excidisset, et eo magis animantia atque alia quæcunque soluta onera haud quaquam inconcussa manerent. Sed neque cadentia in directum subirent ad destinatum sibi locum, et ad perpendiculum, tanta interim pernicitate subductum. Nubes quoque et quæque alia in aere pendentia semper in occasum ferri videremus.

Solutio dictarum rationum, et earum insufficientia. Cap. VIII.

His sane et similibus causis aiunt terram in medio mundi quiescere, et proculdubio sic se habere. Verum si quispiam volvi terram opinetur, dicet utique motum esse naturalem, non violentum. Quæ vero secundum naturam sunt, contrarios operantur effectus his quæ secundum violentiam. Quibus enim vis vel impetus infertur, dissolvi necesse est, et diu subsistere nequeunt: quæ vero à natura fiunt, recte se habent, et conservantur in optima sua compositione. Frustra ergo timet Ptolemæus, ne terra dissipetur, et terrestria omnia in revolutione facta per efficaciam naturae, quæ longe alia est quàm artis, vel quæ assequi possit humano ingenio. Sed cur non illud etiam magis de mundo suspicatur, cuius tanto velociorem esse motum oportet, quanto maius est cælum terra? An ideo immensum factum est cælum, quòd ineffabili motus vehementia dirimitur à medio, collapsurum alioqui si staret? Certe si locum haberet hæc ratio, magnitudo quoque cæli abibit in infinitum. Nam quanto magis ipse motus impetu rapietur in sublime, tanto velocior erit motus, ob crescentem semper circumferentiam, quam necesse sit in XXIIII. horarum spacio pertransire: ac vicissim crescente motu, cresceret immensitas cæli. Ita velocitas magnitudinem, et magnitudo velocitatem in infinitum sese promoverent. At iuxta illud axioma Physicum, quod infinitum est, pertransiri nequit, nec ulla ratione moveri: stabit necessario cælum. Sed dicunt, extra cælum non esse corpus, non locum, non vacuum, ac prorsus nihil, et idcirco non esse, quo possit evadere cælum: tunc sanè mirum est, si à nihilo potest cohiberi aliquid. At si cælum fuerit infinitum, et interiori tantummodo finitum concavitate, magis forsan verificabitur extra cælum esse nihil, cum unum quodque