QUamobrem aliis quibusdam rationibus prisci Philosophi conati sunt astruere terram in medio mundi consistere. Potissimam vero causam allegant gravitatis et levitatis. Quippe gravissimum est terræ elementum, et ponderosa omnia feruntur ad ipsam, in intimum eius contendentia medium. Nam globosa existente terra, in quam gravia undequaque rectis ad superficiem angulis suapte natura feruntur, nisi in ipsa superficie retinerentur, ad centrum eius corruerent: quandoquidem linea recta, quæ se planiciei finitoris, qua sphæram contingit, rectis accommodat angulis, ad centrum ducit. Ea vero quæ ad medium feruntur, sequi videtur, ut in medio quiescant. Tanto igitur magis tota terra conquiescet in medio, et quæ cadentia omnia in se receptat, suo pondere immobilis permanebit. Itidem quoque comprobare nituntur ratione motus, et ipsius natura. Unius quippe ас simplicis corporis simplicem esse motum ait Aristoteles: Simplicium vero motuum, alium rectum, alium circularem. Rectorum autem, alium sursum, alium deorsum. Quocirca omnem motum simplicem, aut ad medium esse, qui deorsum: aut à medio, qui sursum: aut circa medium, et ipsum esse circularem. Modo convenit terræ quidem et aquæ, quæ gravia existimantur, deorsum ferri, quod est medium petere. Aeri vero et igni, quæ levitate prædita sunt, sursum et à medio removeri: Consentaneum videtur, his quatuor elementis rectum concedi motum, cælestibus autem corporibus circa medium in orbem volvi. Hæc Aristoteles. Si igitur, inquit Ptolemæus Alexandrinus, terra volveretur, saltem revolutione cotidiana, oporteret accidere contraria supradictis. Etenim concitatissimum esse motum oporteret, ас celeritatem eius insuperabilem, quæ in XXIIII. horis totum terræ transmitteret ambitum. Quæ vero repentina vertigine concitantur, videntur ad collectionem prorsus inepta, magisque unita dispergi, nisi cohærentia aliqua firmitate contineantur: et iam dudum, inquit, dissipata terra cælum ipsum (quod admodum ridiculum
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/23
Haec pagina emendata est
Cur antiqui arbitrati sint terram in medio mundi quiescere tanquam centrum. Cap. VII.