maneat immotum, et quae proxima sunt centro tardissime ferantur.
Quod autem tanta terrae moles, nullam habeat aestimationem ad caeli magnitudinem ex eo potest intelligi. Quoniam finitores circuli (sic enim ὁρίζοντας apud Graecos interpretantur) totam caeli Sphaeram bifariam secant, quod fieri non potest, si insignis esset terrae magnitudo ad caelum comparata, vel a centro mundi distantia. Circulus enim bifariam secans sphaeram, per centrum est sphaerae, et maximus circumscribilium circulus. Esto nanque horizon circulus ABCD, terra vero a qua visus noster sit E, et ipsum centrum horizontis in quo definiuntur apparentia, a non apparentibus. Aspiciatur autem per Dioptram sive Horoscopium, vel Chorobatem in E collocatum, principium Cancri orientis in С puncto, et eo momento apparet Capricorni principium occidere in A. Cum igitur AEC fuerint in linea recta per Dioptram, constat ipsam esse dimetientem signiferi, eo quod sex Signa semicirculum terminant, et E centrum idem est quod horizontis. Rursus commutata revolutione, qua principium Capricorni oriatur in В videbitur tunc quoque Cancri occasus in D, eritque BED linea recta et ipsa dimetiens signiferi. Iam vero apparuit etiam AEC dimetientem esse eiusdem circuli, patet ergo in sectione communi illud E esse centrum. Sic igitur horizon circulus signiferum qui maximus est sphaerae circulus bifariam semper dispescit. Atqui in sphaera si circulus per medium aliquem maximorum secat, ipse quoque secans maximus est, maximorum ergo unus est horizon, et centrum eius idem quod signiferi prout apparet, cum tamen necesse sit aliam esse lineam quae a superficie terrae, et quae a centro, sed propter immensitatem respectu terrae fiunt quodammodo similes parallelis, quae prae nimia distantia termini apparent esse linea una, quando mutuum quod continet