POst hæc memorabimus corporum cælestium motum esse circularem. Mobilitas enim Sphæræ, est in circulum volvi, ipso actu formam suam exprimentis in simplicissimo corpore, ubi non est reperire principium, nec finem, nec unum ab altero secernere, dum per eadem in seipsam movetur. Sunt autem plures penes orbium multitudinem motus. Apertissima omnium est cotidiana revolutio, quam Græci νυχθήμερον vocant, hoc est, diurni nocturnique temporis spacium. Hac totus mundus labi putatur ab ortu in occasum, terra excepta. Hæc mensura communis omnium motuum intelligitur, cum etiam tempus ipsum numero potissimum dierum metimur. Deinde alias revolutiones tanquam contranitentes, hoc est, ab occasu in ortum videmus, Solis inquam, Lunæ et quinque errantium. Ita Sol nobis annum dispensat, Luna menses, vulgatissima tempora: Sic alii quinque planetæ suum quisque circuitum facit. Sunt tamen in multiplici differentia: Primum, quòd non in eisdem polis, quibus primus ille motus obvolvuntur, per obliquitatem signiferi currentes. Deinde, quòd in suo ipso circuitu, non videntur æqualiter ferri, nam Sol et Luna, modo tardi, modo velociores cursu deprehenduntur. Cæteras autem quinque errantes stellas, quandoque etiam repedare et hinc inde stationes facere cernimus. Et cum Sol suo semper et directo itinere proficiscatur, illi variis modis errant, modo in Austrum, modo in Septentrionem evagantes, unde planetæ dicti sunt. Adde etiam quòd aliquando propinquiores terræ fiunt et Perigæi vocantur, alias remotiores et dicuntur Apogæi. Fateri nihilominus oportet circulares esse motus, vel ex pluribus circulis compositos, eo quòd inæqualitates huiusmodi certa lege, statisque observant restitutionibus, quòd fieri non posset, si circulares non essent. Solus enim circulus est, qui potest peracta reducere, quemadmodum, verbi gratia: Sol motu circulorum composito dierum et noctium inæqualitatem, et quatuor anni tempora nobis
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/18
Haec pagina emendata est
Quòd motus corporum cœlestium sit æqualis ac circularis, perpetuus, vel ex circularibus compositus. Cap. IIII.