PRima igitur LXXVI annorum Calippum
periodo, anno ejus 36, qui erat ab excessu
Alexandri Magni annus 30, Timochares Alexandrinus,
cui primo fixarum loca stellarum curae fuerunt,
Spicam quam tenet Virgo prodidit a solstitiali puncto elongatam
partibus 82 et triente, cum latitudine Austrina duarum
partium: & eam quae in fronte Scorpii è tribus maxime
Boream, atque primam in ordine formationis ipsius signi, habuisse
latitudinem partis unius & trientis: longitudinem vero 32
partes, ab autumni aequinoctio. Ac rursus eiusdem periodi
anno 48, Spicam Virginis longitudine 82 sem. partium,
ab aestiva conversione repperit, manente eadem latitudine.
Hipparchus autem anno 50 tertiae Callippi periodi, Alexandri vero
anno 196, eam quae in Leonis pectore Regulus vocatur,
invenit ab aestiva conversione sequentem partibus 29 sem. et triente
unius partis. Deinde Menelaus Geometra Romanus anno
primo Traiani principis, qui fuit à nativitate Christi 99 a
morte Alexandri 422, Spicam Virginis 86 partibus,
& quadrante partis a solstitio distantem longitudine prodidit.
Illam vero quae in fronte Scorpii part. 36 minus uncia
unius ab aequinoctio Autumni. Hos secutus Ptolemaeus
secundo, ut dictum est, anno Antonini Pii, qui fuit a morte Alexandri
annus 462, Regulum Leonis 32 sem. partes a solstitio,
Spicam part. 86 sem. dictam vero in fronte Scorpii, ab aequinoctio
Autumni 36 cum triente longitudinis partes obtinuisse
cognovit, latitudine nullatenus mutata, quemadmodum
supra in expositione Canonica est expressum: Et haec sicuti ab
illis prodita sunt, recensuimus. Post multum vero temporis, nempe
anno Alexandrini occubitus 1202, Machometi Aracensis
observatio successit, cui potissimum fidem licet adhibere, quo anno
Regulus sive Basiliscus Leonis, ad 44 gradus et 5 scrupul.
a solstitio: atque illa in fronte Scorpii ad 47 partes et 50 scrup.
ab Au-tumni
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/141
Haec pagina nondum emendata est
Historia observationum comprobantium inaequalem aequinoctiorum conversionumque praecessionem. Cap. II.