iam satis liquidum sit, ultra quam ter octo gradibus dissidere caput Arietis stellati ab aequinoctio verno, et aliae stellae similiter, nullo interim tot seculis regressionis vestigio percepto. Alii progredi quidem stellarum fixarum sphaeram opinati sunt, sed passibus inaequalibus, nullum tamen certum modum definierunt. Accessit insuper aliud naturae miraculum: Quod obliquitas signiferi non tanta nobis appareat, quanta Ptolemaeo, ut diximus: Quorum causa alii nonam sphaeram, alii decimam excogitaverunt, quibus illa sic fieri arbitrati sunt, nec tamen poterant praestare, quod pollicebantur. Iam quoque undecima sphaera in lucem prodire coeperat, quem circulorum numerum uti superfluum facile refutabimus in motu terrae. Nam ut in primo libro iam partim est a nobis expositum, binae revolutiones, annuae declinationis, inquam, et centri telluris, non omnino pares existunt, dum videlicet restitutio declinationis in modico praeoccupat centri periodum. Unde sequi necesse est, quod aequinoctia et conversiones videantur anticipare, non quod stellarum fixarum sphaera in consequentia feratur, sed magis circulus aequinoctialis in praecedentia, obliquus existens plano signiferi, iuxta modum deflectionis axis globi terrestris. Magis enim ad rem esset, aequinoctialem circulum obliquum dici signifero, quam signiferum aequinoctiali, minoris ad maiorem comparatione. Multo enim maior est signifer, qui Solis et terrae distantia describitur annuo circuito, quam aequinoctialis, qui cotidiano, ut dictum est, motu circa axem terrae designatur. Et per hunc modum aequinoctiales illae sectiones, cum tota signiferi obliquitate, successu temporis praevenire cernuntur: stellae vero postponi. Huius autem motus mensura et ratio diversitatis ideo latuit priores, quod revolutio eius, quanta sit adhuc, ignoretur, ob inexpectabilem eius tarditatem, utpote quae à tot seculis, quibus primum innotuit mortalibus, vix quintamdecimam partem circuli peregerit. Nihilominus tamen quantum in nobis est, per ea quae ex historiarum observatione ad nostram usque memoriam de his accepimus, efficiemus certiora.
Historia
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/140
Haec pagina nondum emendata est