Pagina:Missale Romanum 1962.pdf/7

Haec pagina emendata est
IOANNES PP. XXIII
LITTERÆ APOSTOLICÆ
Motu Proprio Datæ
NOVUM RUBRICARUM BREVIARII ET MISSALIS ROMANI CORPUS APPROBATUR

Rubricarum instructum, quo publicus Ecclesiæ cultus ordinatur ac regitur, Apostolica Sedes, inde præsertim a Concilio Tridentino, continenter studuit et pressius definire et perfectius ordinare. Pluribus itaque emendationibus, variationibus et additamentis decursu temporis introductis, totum rubricarum systema abunde succrevit, non semper vero systematico ordine servato, et non sine primitivæ perspicuitatis ac simplicitatis detrimento.

Nil proinde mirum quod Decessor Noster, Pius Papa XII, fel. rec., plurium Episcoporum precibus annuens, rubricas Breviarii ac Missalis romani in quibusdam ad simpliciorem formam esse redigendas censuerit, quod generali Decreto S. Rituum Congregationis diei 23 martii anni 1955 fuit peractum.
Anno vero sequenti 1956, cum interim studia præparatoria pro generali liturgica instauratione maturescerent, idem Decessor Noster Episcoporum mentem explorandam decrevit, circa Breviarii romani liturgicam emendationem. Episcoporum autem responsionibus mature perpensis, quæstionem de generali ac systematica rubricarum Breviarii ac Missalis emendatione aggrediendam esse censuit, eamque peculiari illi commisit virorum peritorum Commissioni, cui generalis instaurationis liturgicæ studia demandata fuerant.
Nos autem, postquam, adspirante Deo, Concilium Œcumenicum coadunandum esse decrevimus, quid circa huiusmodi Prædecessoris Nostri inceptum agendum foret, haud semel recogitavimus. Re itaque diu ac mature examinata, in sententiam devenimus, altiora principia, generalem liturgicam instaurationem respicientia, in proximo Concilio Œcumenico Patribus esse proponenda; memoratam vero rubricarum Breviarii ac Missalis emendationem diutius non esse protrahendam.
Harum itaque rubricarum Breviarii ac Missalis romani corpus, a peritis viris S. Rituum Congregationis præparatum et a præfata Pontificia Commissione pro generali liturgica instauratione diligenter revisum, Nos ipsi, motu proprio et certa scientia, Apostolica Nostra Auctoritate, probandum censuimus, sequentia decernentes:
1. Novum rubricarum Breviarii ac Missalis romani codicem, per tres partes digestum, scilicet: Rubricæ generales, Rubricæ generales Breviarii romani, et Rubricæ generales Missalis romani, a Sacra Nostra Rituum Congregatione mox evulgandum, inde a die 1 ianuarii proximi anni 1961, ab omnibus qui ritum romanum sequuntur, servandum esse præcipimus. Qui vero alium ritum latinum observant, quamprimum sive novo rubricarum codici, sive calendario se conformare tenentur, in iis omnibus, quæ illi ritui stricte propria non sunt.
2. Eodem die 1 ianuarii anni 1961 vigere cessant Rubricæ generales Breviarii et Missalis romani, necnon Additiones et Variationes in rubricis Breviarii et Missalis romani, ad normam Bullæ Prædecessoris Nostri S. Pii X Divino afflatu, quæ hucusque his libris præpositæ habentur. Pariter vigere cessat Decretum generale S. R. C. diei 23 martii anni 1955 De rubricis ad simpliciorem formam redigendis, in hac nova rubricarum redactione assumptum. Abrogantur denique eiusdem S. Congregationis decreta et ad dubia responsiones, quæ cum nova hac rubricarum forma non conveniunt.
3. Item statuta, privilegia, indulta et consuetudines cuiuscumque generis, etiam sæcularia et immemorabilia, immo specialissima atque individua mentione digna, quæ his rubricis obstant, revocantur.
4. Librorum liturgicorum editores, rite a S. Sede approbati et admissi, novas parare possunt editiones Breviarii et Missalis romani, iuxta novum rubricarum codicem dispositas; ad necessariam vero novarum editionum uniformitatem præcavendam, S. Rituum Congregatio peculiares tradat instructiones.
5. In novis Breviarii vel Missalis romani editionibus, omissis rubricarum textibus de quibus n. 2, novarum rubricarum textus prxponantur. Breviario quidem Rubricæ generales et Rubricæ generales Breviarii romani; Missali autem item Rubricæ generales et Rubricæ generales Missalis romani.
6. Omnes denique ad quos spectat quamprimum Calendaria et Propria, sive diœcesana sive religiosa, ad normam et mentem novæ redactionis rubricarum et calendarii conformari curent, a S. Rituum Congregatione approbanda.
His itaque firmiter statutis, muneri Nostro Apostolico consentaneum ducimus, nonnulla addere hortamenta.
Nova sane hac rubricarum dispositione, dum