Pagina:Missale Romanum 1962.pdf/4

Haec pagina emendata est

tamen supra ducentos annos, roborato, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque. Volumus autem et eadem auctoritate decernimus, ut post huius Nostræ constitutionis, ac Missalis editionem, qui in Romana adsunt Curia Presbyteri, post mensem; qui vero intra montes, post tres; et qui ultra montes incolunt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc venale propositum fuerit, iuxta illud Missam decantare, vel legere teneantur. Quod ut ubique terrarum incorruptum, ac mendis et erroribus purgatum præservetur, omnibus in Nostro et S. R. E. dominio mediate, vel immediate subiecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum, ac centum ducatorum auri Cameræ Apostolicæ ipso facto applicandorum: aliis vero in quacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis latæ sententiæ, et aliis arbitrii Nostri pœnis, ne sine Nostra vel speciali ad id Apostolici Commissarii in eisdem partibus a Nobis constituendi, licentia, ac nisi per eundem Commissarium eidem impressori Missalis exemplum, ex quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore erit accipienda norma, cum Missali in Urbe secundum magnam impressionem impresso collatum fuisse, et concordare, nec in ullo penitus discrepare prius plena fides facta fuerit, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel præsumant, auctoritate Apostolica et tenore præsentium similibus inhibemus. Verum, quia difficile esset præsentes litteras ad quæque Christiani orbis loca deferri, ac primo quoque tempore in omnium notitiam perferri, illas ad valvas Basilicæ Principis Apostolorum, ac Cancellariæ Apostolicæ, et in acie Campi Floræ de more publicari et affigi, ac earundem litterarum exemplis etiam impressis, ac manu alicuius publici tabellionis subscriptis, nec non sigillo personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eandem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum, haberi præcipimus, quæ præsentibus haberetur, si ostenderentur vel exhiberentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ permissionis, statuti, ordinationis, mandati, præcepti, concessionis, indulti, declarationis, voluntatis, decreti et inhibitionis infringete, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romæ apud S. Petrum, anno Incarnationis dominicæ millesimo quingentesimo septuagesimo, pridie idus iulii, Pontificatus Nostri anno quinto.
H. Cumin
Cæsar Glorierius
Anno a Nativitate Domini 1570, Indict. 13, die vero 19 mensis iulii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et D. N. Pii divina providentia Papæ V anno eius quinto, retroscriptæ litteræ publicatæ ct affixæ fuerunt ad valvas Basilicæ Principis Apostolorum, ac Cancellariæ Apostolicæ, et in acie Campi Floræ, ut moris est, per nos Ioannem Andream Rogerium et Philibertum Cappuis Cursores.
Scipio de Octavianis
Magister Cursorum
CLEMENS PAPA VIII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Cum sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum, quo Nos Christus Dominus sacri sui Corporis participes effecit, atque apud Nos usque ad consummationem sæculi permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramentorum, illudque in sacra Missa conficiatur, ac pro peccatis totius populi Deo Patri offeratur; sane omnino conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de uno corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratione, uniusque officii et ritus observatione in hoc ineffabili et tremendo sacrificio utamur. Quod cum Romani Pontifices prædecessores Nostri semper optarint, atque in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel. rec. Pius Papa V Missale Romanum ex Decreto sacri Concilii Tridentini ad veterem et emendatiorem normam restitui, Romæque imprimi curavit. Qui etsi multis propositis pœnis severissime caverit, ne quid illi vel adderetur, vel ulla ratione demeretur; tamen, progressu temporis, sive typographorum, sive aliorum temeritas et audacia effecit, ut multi in ea quæ his proximis annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacrorum Bibliorum versio, quæ etiam ante S. Hieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missarum Introitus, et quæ dicuntur Gradualia et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est: Epistolarum et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missæ solemniis prælectus est, multis in locis perturbatus; ipsis Evangeliis diversa, ac prorsus insolita præfixa initia; plurima denique passim pro arbitrio immutata sint: cuius rei prætextus fuisse videtur, ut omnia ad præscriptum sacrorum Bibliorum Vulgatæ editionis revocarentur, quasi id alicui propria auctoritate, atque Apostolica Sede inconsulta, facere licitum sit. Quod Nos animadvertentes, pro Nostra pastorali sollicitudine, qua omnibus in rebus, ac præcipue in sacris Ecclesiæ ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri et conservare, primum prædicta Missalia impressa sic depravata prohiberi et abrogari, eorumque usum in celebratione Missarum interdici iussimus, nisi ad præscriptum exemplaris sub ipso Pio V editi integre in