Pagina:Missale Romanum 1962.pdf/23

Haec pagina emendata est
III - De Missis in Congressibus eucharisticis
335. Singulis diebus Congressus eucharistici diœcesani, regionalis, nationalis et internationalis, Missa principalis, dummodo sit in cantu, celebrari potest de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento, tamquam votiva I classis.
336. In ceteris publicis celebrationibus eorundem Congressuum, Missa de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento celebrari potest tamquam votiva II classis.
337. Singuli sacerdotes qui Congressui eucharistico intersunt, celebrare possunt Missam de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento, tamquam votivam III classis.
IV - De Missis votivis in quibusdam celebrationibus extraordinariis
338. Privilegia hac paragrapho indicata spectant ad Missas:
a) in triduo vel octiduo quod in honorem alicuius Sancti vel Beati, intra annum a canonizatione vel beatificatione, celebratur;
b) in quibusdam celebrationibus extraordinariis, per triduum vel octiduum perductis, occasione v. gr. sæcularis recurrentiæ. Excluduntur tamen celebrationes extraordinariæ in honorem Beatorum.
339. Ad celebrationes peragendas, de quibus numero præcedenti, requiritur peculiare indultum Sanctæ Sedis.
340. Singulis diebus harum celebrationum permittitur:
a) unica Missa in cantu de mysterio Domini, B. Maria Virg., Sancto vel Beato in cuius honorem celebrationes peraguntur, tamquam votiva I classis;
b) omnes Missæ lectæ, ut supra, tamquam votivæ II classis.
C) De Missis votivis II classis
I - De Missis votivis II classis in genere
341. Nomine Missæ votivæ II classis intellegitur Missa votiva quæ celebrari permittitur omnibus diebus liturgicis II, III et IV classis.
Missa tamen pro Sponsis et Missa pro gratiarum actione in 25° vel 50° anniversario a celebratione matrimonii prohibentur omnibus diebus dominicis.
342. Missæ votivæ II classis, a rubricis generalibus prævisæ, sunt:
a) Missa in solemni benedictione ecclesiæ vel oratorii, et in consecratione altaris (n. 345);
b) Missa Rogationum in Litaniis tam maioribus quam minoribus (nn. 346–347);
c) Missæ votivæ occasione orationis Quadraginta Horarum aut alterius expositionis Ss.mi Sacramenti (nn. 348–355);
d) Missæ de solemnitate externa festorum (nn. 356–361);
e) Missa in die coronationis Summi Pontificis et in anniversariis Papæ et Episcopi diœcesani (nn. 362–365);
f) Missa pro re gravi et publica simul causa (nn. 366–368);
g) Missa « Pro Fidei propagatione » (nn. 369);
h) Missæ in quibusdam occasionibus peculiaribus (nn. 370–372);
i) Missæ votivæ in sanctuariis (nn. 373–377);
l) Missa votiva pro Sponsis et Missa pro gratiarum actione in 25° et 50° anniversario a celebratione matrimonii (nn. 378–382).
343. Privilegia Missarum votivarum II classis sunt:
a) dicuntur cum Glória, nisi adhibeatur color violaceus paramentorum; sed sine Credo, nisi ratione dominicæ aut octavæ occurrentis dicendum sit;
b) admittunt unam tantum commemorationem, et excludunt collectam ab Ordinario loci imperatam;
c) oratio Missæ votivæ impeditæ additur, subunica conclusione, orationi Missæ diei, modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella præcedentiæ recensitus, salvo præscripto n. 380;
d) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus solemnis.
344. Missæ votivæ II classis reguntur normis generalibus n. 343 memoratis; quæ autem sunt cuique Missæ propria, infra indicantur.
II - De Missa votiva in solemni benedictione ecclesiæ vel oratorii, et in consecratione altaris
345. In solemni benedictione ecclesiæ vel oratorii, et in consecratione altaris, expleto ritu, dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est benedictum, vel altare est consecratum.
III - De Missa Rogationum in Litaniis tam maioribus quam minoribus
346. In Litaniis tam maioribus quam minoribus (nn. 80–90), in ecclesiis in quibus fit processio vel, de mandato Ordinarii loci, peculiares celebrantur supplicationes (nn. 83), dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Rogationibus (cfr. n. 86).
347. Missa Rogationum, vel Missa diei quæ locum tenet Missæ votivæ impeditæ, habetur tamquam pars totius actionis liturgicæ; et dicitur regulariter expleta processione, vel expletis aliis peculiaribus supplicationibus.
IV - De Missis votivis occasione orationis Quadraginta Horarum aut alterius expositionis Ss.mi Sacramenti
348. Ad exponendum et reponendum Ss.mum Sacramentum pro oratione Quadraginta Horarum, sive continua sive interrupta, in ipso altari expositionis celebratur, in cantu, tamquam votiva II classis, Missa de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento.
349. Die medio expositionis, in altari ubi Ss.mum Sacramentum non est expositum, celebrari potest in cantu, tamquam votiva II classis, aut Missa de Ss.mo Eucharistiæ Sacramento, aut alia Missa votiva peculiaribus necessitatibus loci accommodata.
350. Diebus quibus Missæ votivæ IV classis a rubricis permittuntur, convenit ut Missæ quæ cele-