Pagina:Missale Romanum 1962.pdf/2

Haec pagina emendata est
DECRETUM

Novo rubricarum corpore, a Summo Pontifice Ioanne XXIII, Motu proprio « Rubricarum instructum » diei 23 iulii anno 1960 approbato posteroque die a Sacra Rituum Congregatione promulgato, vix fieri non potuit quin eadem Sacra Rituum Congregatio novam Missalis romani editionem, ad dictum rubricarum codicem plane accommodatam, pararet.

Itaque, uti moris est, Vaticana editorialis Domus, typis itidem Vaticanis, præfatam editionem imprimi fecit, quam antea Sacra Rituum Congregatio sedula recognovit attentione; hinc est quod præsens Vaticana Missalis romani editio uti « typica » declaratur, ab iis quibus iure competit, in omnibus et per omnia, integre et absolute, producenda, hac quidem concessa facultate, ut ea quæ commoditatis causa alio quoque loco iteranda esse censeant, ibi exscribant, dummodo ea omnia proprio etiam loco serventur.
In fidem, etc.
Romæ, ex ædibus Sacræ Rituum Congregationis, die 23 iunii 1962.
A. M. Card. LARRAONA, S. R. C. Præfectus.

L. S.

Henricus Dante, S. R. C. a secretis.