Pagina:Missale Romanum 1962.pdf/12

Haec pagina emendata est
b) festum Patroni secundarii rite constituti (II classis).
43. Festa propria cuiusque diœcesis seu territorii ecclesiastici cui præficitur « Ordinarius loci » sunt:
a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis);
b) anniversarium Dedicationis ecclesiæ cathedralis (I classis);
c) festum Patroni secundarii rite constituti (II classis);
d) festa Sanctorum et Beatorum, qui in Martyrologio vel eius Appendice rite sunt inscripti, qui ad diœcesim peculiares habent relationes, ut sunt originis, commorationis longioris, obitus (II vel III classis, aut commemoratio).
44. Festa propria cuiusque loci seu oppidi vel civitatis sunt:
a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis);
b) festum Patroni secundarii rite constituti (II classis).
45. Festa propria cuiusque ecclesiæ aut oratorii publici vel semipublici quod locum tenet ecclesiæ sunt:
a) anniversarium Dedicationis, si sint consecrata (I classis);
b) festum Tituli, si sint consecrata aut saltem solemniter benedicta (I classis);
c) festum Sancti, in Martyrologio vel eius Appendice rite descripti, cuius corpus ibi asservatur (II classis);
d) festum Beati, item in Martyrologio vel eius Appendice rite descripti, cuius corpus ibi asservatur (III classis).
46. Festa propria cuiusque Ordinis seu Congregationis sunt:
a) festum Tituli (I classis);
b) festum Fundatoris canonizati (I classis) vel beatificati (II classis);
c) festum Patroni principalis rite constituti totius Ordinis seu Congregationis, in universo Ordine vel Congregatione; aut Patroni principalis item rite constituti cuiusque provinciæ religiosæ, in singulis provinciis (I classis);
d) festum Patroni secundarii, ut supra (II classis);
e) festa Sanctorum et Beatorum, qui illius Ordinis vel Congregationis sodales fuerunt (II vel III classis, aut commemoratio).
47. Festa particularia indulta sunt festa quæ, ex indulto Sanctæ Sedis, in calendariis particularibus inscribuntur.
B) De calendario et festis in eo inscribendis
48. Calendarium est universale aut particulare seu proprium.
49. Calendarium universale est calendarium in usum Ecclesiæ universæ quod Breviario ac Missali romano præficitur.
50. Calendarium particulare seu proprium est diœcesanum aut religiosum; et conficitur inserendo calendario universali festa particularia.
Huiusmodi autem calendarium particulare perpetuum conficiendum est respective ab Ordinario loci aut a supremo Religionis Moderatore de consilio sui Capituli vel Consilii generalis, et approbari debet a S. Rituum Congregatione.
51. Calendarium diœcesanum habet quælibet diœcesis et quodlibet aliud territorium ecclesiasticum cui præficitur « Ordinarius loci ».
52. In calendario diœcesano, præter festa universalia, inscribi debent:
a) festa propria (n. 42) et indulta universæ nationi et regioni seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civili;
b) festa propria (n. 43) et indulta universæ diœcesi.
53. Super huiusmodi calendario diœcesano conficitur:
a) calendarium cuiusque loci, addendo festa propria (n. 44) et indulta;
b) calendarium cuiusque ecclesiæ aut oratorii, item addendo festa loci propria (n. 44) et indulta, atque festa ipsi ecclesiæ propria (n. 45) et indulta;
c) calendarium Congregationum religiosarum seu Institutorum iuris pontificii, quæ ad recitationem divini Officii non obligantur; et Congregationum iuris diœcesani, addendo festa loci propria (n. 44) et indulta; necnon et alia ipsis propria (nn. 45 et 46) et indulta.
54. Calendarium religiosum habent:
a) Ordines regulares, et Moniales ac Sorores eiusdem Ordinis, necnon Tertiarii eidem aggregati in communi viventes et vota simplicia emittentes;
b) Congregationes religiosæ seu Instituta utriusque sexus, iuris pontificii, et sub regimine unius præsidis generalis constituta, si ad recitationem divini Officii, ex quovis capite, tenentur.
55. In calendario religioso, præter festa universalia, inscribi debent festa propria (n. 46) et indulta ipsi Ordini seu Congregationi.
56. Super huiusmodi calendario religioso conficitur:
a) calendarium cuiusque provinciæ religiosæ, addendo festa propria (n. 46) et indulta;
b) calendarium cuiusque ecclesiæ aut oratorii, item addendo festa propria (n. 45) et indulta, necnon et alia de quibus numero sequenti: quod calendarium vocatur etiam domus religiosæ.
57. In singulis diœcesibus et locis, Religiosi, ii etiam qui alium ritum ac romanum sequuntur, celebrare tenentur, una cum clero diæcesano:
a) festum Patroni principalis nationis, regionis seu provinciæ sive ecclesiasticæ sive civilis, diœcesis, loci seu oppidi vel civitatis (I classis);
b) anniversarium Dedicationis ecclesiæ cathedralis (I classis);
c) alia festa actu feriata, si quæ sint, eodem gradu quo in calendario diœcesano inscribuntur.
58. Religiosi, in celebrandis festis Sanctorum Ordinis seu Congregationis quoad diem et Officium magis proprium, clero diœcesano se conformare tenentur, sicubi iidem Sancti tamquam Patroni principales (n. 57 a) recoluntur.
Item, si festa Sanctorum aut Beatorum alicuius