Pagina:Missale Romanum 1862.djvu/302

Fuit in emendando quaedam difficultas
215
Ordo Missæ.

In Missa solemni, Celebrans antequam legat Introitum, benedicit incensum, dicens: Ab illo bene ✠ dicáris, in cujus honóre cremáberis. Amen. Et accepto thuribulo a Diacono, incensat Altare, nihil dicens. Postea Diaconus, recepto thuribulo a Celebrante, incensat illum tantum. Deinde Celebrans signans se signo Crucis incipit Introitum: quo finito, junctis manibus, alternatim cum ministris dicit:

KYrie eléison. Kyrie eléison. Kyrie eléison.

Christe eléison. Christe eléison. Christe eléison. Kyrie eléison. Kyrie eléison. Kyrie eléison.

Postea in medio Altaris extendens et jungens manus, caputque aliquantulum inclinans, dicit, si dicendum est, Glória in excélsis Deo. et prosequitur junctis manibus. Cum dicit Adordámus te, Grátias agimus tibi, et Jesu Christe, et Súscipe deprecatiónem, inclinat caput: et in fine dicens Cum sancto Spiritu, signat se a fronte ad pectus.


In Duplicibus, et solemnibus diebus.

G - Ló-ri-a in ex-cél-sis De-o.

In Missis B. Marie.

Gló - ri-a in ex-cél-sis De-o.

In Dominicis, Festis Semiduplicibus, et infra Octavas, quæ non sunt B. Marie.

Gló - ri-a in ex-cél-sis De-o.

In Festis Simplicibus.

Gló - ri-a in ex-cél-sis De-o.

Et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex cœléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili

unigénite Jesu Christe. Dómine Deus, agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus sanctus. Tu