Pagina:Missale Romanum 1862.djvu/17

Haec pagina nondum emendata est
Haec pagina nondum emendata est
URBIS, ET ORBIS.

CUm occassione Missalis Typis Sac. Congregationis de Propaganda Fide summa cura, ac diligentia novissime impressi, etpropediem publico usui exponendi Sac. Rit. Congregationi enixe fuerit supplicatum, ut nonnulla ejusdem Sac. Congregationis Decreta jam alias edita, et approbata, in praedicto novo Missali summatim apponi, et.imprimi posse, benigne concedere dignaretur, videlicet:

Missae pro Defunctis, sive de Requiem in Festis Duplicibus contra praescriptum Rubricarum Missalis Romani nullatenus celebrari debent. Quod si ex Benefactorum institutione Missae hujusmodi celebrandae incidunt in Festum Duplex, tunc, ne dilatio Animabus suffragia expectantibus detrimento sit, in aliam diem non impeditam minime transferantur, sed dicantur de Festo currenti cum applicatione Sacrificii juxta mentem eorumdem benefactorum. Die 5. Augusti 1662. Approbatum a fel. rec. Alexandro VII. eadem die.

Praedictum Decretum ab ejusdem fel. rec. Alexandro VII. speciali Brevi, quod incipit — Creditae nobis — denuo fuit confirmatum, ac insuper statutum, idem servandum esse, quoad Missas in Altaribus Privilegiatis ex obligatione celebrandas, et Indulgentias per ejusmodi privilegia concessas Animabus in Purgatorio existentibus suffragari, penndeac si celebratae fuissent Missae Defunctorum. Ac denique declaratum. Anniversaria, et Missas cantatas de Requiem relictas ex dispositione Testatorum quotannis in die ipsorum obitus, etiam in Duplici majori contingentes, in praedicto Decreto, die 5. Augusti edito minime comprehendi, prout antea in una Novarien. 22. Novemb. 1664. eadem Sac. Rit. Congregatio declaraverat. Die 22. Januarii 1667. Pontific. XII.

Deinde fel. rec. Clemens IX. eadem Sac. Congregationis Decreta, alio Brevi, cujus initium — Cum. Fel. Record. — iterum confirmavit, praedictamque Alexandri VII. Dispositionem ad Altaria non in perpetuum, sed ad Septennium, seu aliud brevius, vel longius tempus, ac non in omnibus, sed aliquo, vel aliquibus tantum Hebdomadae diebus nunc, et in futurum quanaocumque privilegiata extendit. Die 23. Septembr. 1669. Pontificatus III.

Tandem proposito dubio, an supradictae Alexandri VII., et Clementis IX. declarationes sibi locum vindicarent etiam in diebus Dominicis, et infra Octavas Paschatis, Resurrectionis, Pentecostes, et Corporis Christi, aliisque anni diebus, quibus licet a festo duplici non impediantur, adhuc tamen Missae Defunctorum juxta Ritum Ecclesiae celebrari nequeunt, quatenus nimirum Missae, quas iisdem diebus celebrare licet, servata ceteroquin privilegiatorum forma ad Altaria privilegiata celebrarentur, eadem Sac. Rit. Congregatio die 3. Aprilis 1688. prae-lictorum Pontificum declarationes pro omnibus diebus, quibus juxta Rubricas Missae defunctorum celebran non possunt, intelligendas esse respondit, ejusque Decretum subinde confirmatum fuit a fel. rec. Innocentio Papa XI. speciali Brevi quod incipit: Alias postquam, dato die 4. Maji 1688.

Decretum a Sac. Rituum Congregatione Anno 1630. editum, quo permittitur, posse in Ecclesiis recitari Officia, et Missas celebrari de illis Sanctis, quarum Corpora, vel Reliquiae Insignes in eisdem asservantur, intelligendum est de Sanctis dumtaxat in Martyrologio Romano descriptis, et dummodo constet de identitate Corporis eorumdem, vel Insignis Reliquiae; secus vero de Sanctis in eodem Martyrologio non descriptis. Quorum tamen Corporibus, et Reliquiis ab Ordinariis locorum approbatis debita a Fidemms veneratio exhibenda est, sed absque Officio, et Missa, sub poenis de non satisfaciendo praecepto recitandi Officium, aliisque in Constitutione S. Pii V. contentis. Die 11. Augusti 1691, approbatum a fel. rec. Innocentio XII. die 19. Octobris.

10