non approbatas; exceptis tamen Missis Rosarii, et de Monte Carmelo, quae sunt permissae Regularibus quibusdam, et eisdem dumtaxat: nec possunt ab aliis celebrari etiam in ipsorum Regularium Ecclesiis.
Nemo audeat uti Pileolo in celebratione Missarum sine expressa licentia Sedis Apostolicae, non obstante quacumque contraria consuetudine.
Item prohibetur usus Rochetti. exceptis tamen quibus de jure competit, et praeter hoc statuitur, et declaratur, nemini licere inservire, aut assistere in celebratione Missarum aut divinorum officiorum cum Rochetto, neque cum Cotta habente manicas angustas ad instar Rochetti: et idem servandum est in Concionibus.
Paramenta non debent sumi de Altari pro celebratione Missarum, cum id competat tantum Episcopis sive solemniter^ sive privatim celebrent Inferioribus vero habentibus usum Pontificalium, non nisi quando in Pontificalibus celebrant.
Demum renovando Decreta alias facta, mandat Sacra Congregatio in omnibus, et per omnia servari Rubricas Missalis Romani, non obstante quocumque praetextu, et contraria consuetudine, quam abusum esse declarat
Et facta relatione horum Decretorum Sanctiss. D. N. Urbano VIII. Sanctitas Sua annuit, et ab omnibus, ubique servari, et in Missali Romano noviter imprimendo apponi mandavit.
EMinentissimi Sac. Rituum Congregationi Praepositi, ob summam ac debitam venerationem, qua Augustissimum Eucharistiae Sacramentum prosequuntur, et ad augendum ejus cultum in toto terrarum Orbe, censuerunt prohibendum esse ne in posterum infra Octavam sanctissimi Corporis Christi Missae Votivae quaecumque vel pro defunctis celebrentur, si Sanctissimo placuerit. Hac die 21. Junii 1670. Et facta de praedictis Sanctissimo relatione per me Secretarium, Sanctitas sua sensum ejusdem Sacr. Congregationis approbavit, et praedictum Decretum edi mandavit eadem die ejusdem mensis et anni 1670.
Loco † Sigilli.
OFficia Sanctorum ratione Corporis, seu insignis Reliquiae recitanda, ex Decret. S. R. Congreg. 11. Augusti 1691. intelligi debere de Sanctis dumtaxat in Martyrologio Romano descriptis, et dummodo constet de identitate Corporis, seu Reliquiae insignis illiusmet Sancti qui reperitur in Martyrologio Romano descriptus: de caeteris autem Sanctis in praedicto Martyrologio non descriptis, aut quibus a S. Sede non fuerit specialiter concessum, officia recitari, et Missas celebrari vetuerunt, non obstante quod ipsorum corpora, vel insignes Reliquiae in Ecclesiis asserventur, quibus tamen ab Ordinariis locorum approbatis debitam Fidelium venerationem (prout hactenus servatum est) exhibendam esse censuerunt, sed absque Officio, et Missa, sub poenis de non satisfaciendo praecepto recitandi Officium, aliisque in Constitutione S. Pii contentis. Die 11. Augusti 1691. Et Sanctissimus approbavit die 19. Octobris ejusd. anni 1691.
Loco † Sigilli.