abrogari, eorumque usum in celebratione Missarum interdici jussimus, nisi ad praescriptum exemplaris sub ipso Pio V. editi integre in omnibus emendarentur: deinde mandavimus nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in sacris litteris versatis, et Ecclesiasticae antiquitatis peritis, ut curam Missale ad pristinam, et quam maxime emendatam formam restituendi susciperent; qui pro sua erga nos fide, et in Romanam Ecclesiam pietate et studio, adbibitis etiam aliis rerum Ecclesiasticarum peritis, et eruditis viris, et veteribus Missalibus, aliisque praeterea libris, gui ad eam rem opportuni videbantur, accurate perquisitis et diligenter inspectis, Missale Romanum suae integritati restituere, ac ipsius Pii V. et eorum gui ab eo delecti fuerant, laborem et diligentiam confirmare, et comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo factum est, ut nonnulla ex diligjenti librorum antiquorum collatione in meliorem formam redacta, et in regulis, et rubricis aliqua uberius, et clarius expressa sint, quae tamen ex illorum principiis, et fundamentis quasi deducta, illorum sensum imitari potius, et supplere, quam aliquid novi afferre videantur. Missale itague quod idem Pius V. ediderat, sic recognitum, in nostra Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, et ad communem utilitatem publicari jussimus. Ut autem illius usus in omnibus Christiani orbis partibus, perpetuis futuris temporibus conservetur, ipsum Missale in alma Urbe nostra in eadem Typographia tantum, et non alibi imprimi posse decernimus: extra Urbem vero juxta exemplar in dicta Typographia nunc editum, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirum Typographis quibuscumque illua impninere volentibus, id facere liceat; requisita tamen prius, et in scriptis obtenta dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis in iis locis in quibus fuerint; ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia; alioquin si absque hujusmodi licentia dictum Missale sub quacumque forma de caetero ipsi imprimere, aut Bibliopolae vendere praesumpserint, Typographi, et Bibliopolae extra Statum nostrum Ecclesiasticum existentes, excommunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant: in alma vero Urbe, ac reliquo Statu Ecclesiastico commorantes quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum, et typorum omnium Camerae praedictae applicandorum poenas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso. Et nihilominus eorumdem Missalium per eos de caetero absque hujusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum ubique locorum, et gentium sub eisdem poenis perpetuo interdicimus, et prohibemus. Ipsi autem inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam concedant, Missalia ab ipsis Typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auetoritate nostra recognito, et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illis aliguid addi vel detrahi permittant, nec in praemissis praetextu incuriae Typographorum, aut non factae per correctores, vel alios ac ipsis forsitan deputandos diligentiae, se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas poenas non incurrerint, allegare valeant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cujus licentiae copia initio, vel in calce cujusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores videlicet privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda; Antistites autem, et Ordinarii locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae; eorum vero Vicarii, privationis similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac praeterea excommunicationis absque alia declaratione, ut praefertur, poenas incurrant eo ipso. Caeterum pauperum Ecclesiarum, Clericorum, et personarum Ecclesiasticarum, ac Typographorum, et Bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem hussalia hactenus impressa penes se habentibus (iis dumtaxat exceptis quae auctoritate no-
Pagina:Missale Romanum 1862.djvu/13
Haec pagina nondum emendata est
6