Pagina:Mercurius Gallobelgicus, Cologne, 1592.pdf/89

Haec pagina emendata est

ne tamen innoxium sanguinem profunderet, maiores expensas non faceret, suis parceret, oppidum non deformaret, &, quia hyems asperrima exercitum debilitaret, illud in fidem suam recepit iis conditionibus, ut gregarii milites, gladio tantummodo accincti, album in manu bacillum habentes, oppido exirent: ii qui nuper ex Bonnensi præsidio venerant, & cum iis aliqui præfecti detinerentur, donec Parmensis, quid de iis fieri velit, respondeat.

Wachtenduncka obsidetur & capitur, 19 Decemb. 1588

Interea dum hæc in Belgio fiunt, in Gallia conventus Blæsensis continuatur. Regis autem animus nocte dieque intentus erat,quomodo se à Guisio vìndicaret Metuebat idipsum Guisius: quapropter ad Comitia non venit Displicebat id Regi, qui qua ratione Guisium ad se pelliceat meditabatur. Tandem invento consilio, ut se ab omni suspicione liberaret, novum creat Senatum, sive Concilium: legit duodecim Principes, eosque ex iis potissimum, quibus erat offensior. Cardinalem scilicet Borbonium, Cardinalem Guisium, Ducem Guisium, Ducem Nemourium, Ducem del Boeff, Archiepiscopum Lugdunensem, Alphonsum à Corsa Comitem Termesium, Dynastam Bellegardium, & Dominum de Ogniaco; & duos alios; quorum posterioribus quatuor potissimum