Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/81

Haec pagina emendata est
XL

Ōlim vesperī magistra cum discipulīs ad silvam it. Cēnam portāvērunt. Secūrēs sūmpsērunt. Puerī arborēs parvās secūribus suīs cecīdērunt frēgēruntque quod ignem facere voluērunt. Post cēnam omnēs circum ignem sē disposuērunt. Intereā discipulī fābulam postulāvērunt. Hōc modō magistra nārrāre incēpit:

Multīs ante annīs per hās ipsās silvās prīmī incolae Americānī errābant. Barbarī ab hostibus Britannīs appellābantur. Saepe apud hōs incolās ignēs huius generis vidēbantur. Apud Britannōs cōnspectus eōrum ignium signum perīculī esse putābātur, quandō ipsī aut fugiēbant aut in castella sē recipiēbant et per vigiliās noctis sine quiēte sē dēfendēbant. Saepe Britannī secūrēs sūmēbant et arborēs caedēbant. Tum castella validiōra faciēbant.

"Multī barbarī, autem, erant benignī et aliōs incolās occīdere nōlēbant, sed saepe iniūriae hostium eōrum erant magnae. Posteā ubi barbarī ē rēgnō suō ab hostibus pellēbantur ipsī saevī et dūrī fiēbant. Semper paucī ex barbarīs cum hostibus pācem restituere volēbant. Tum hostēs eōrum ad ignem magnum invītābantur et erat pāx. At intereā hostēs erant perfidī. Tum barbarī impetūs magnōs facere cōnstituēbant. Usque ad castella hostium succēdēbant et castella circumveniēbant. Hostēs ē castellīs exīre nōn poterant quod undique castella circumventa sunt.

"Barbarī nōn semper pugnābant. Saepe cantābant et saltābant. Interdum animālia capiēbant. Equōs validōs habēbant et bonī equitēs in summō honōre habēbantur. Nōnne vōs etiam nunc in animīs vestrīs sonitum pedum equōrum paene audītis?”