Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/78

Haec pagina emendata est

meī currēbant. Diū, autem, vōcēs latrōnum audīvī. Diū clāmōrēs eōrum mē perterrēbant. Pontem tūtō trānsieram. Etiam equī perīculum impetūs sentīre vidēbantur. Usque ad iānuam stabulī magnā vī cucurrērunt. Victōria mea erat grāta. Amīcī meī mē nōbilem fortemque putābant.” Agricola fīnem fābulae facit. Sērō ē cōnspectū nautae et casae eius agricola domum redit. Focus est locus grātus Carolō et Mariae quī agricolam mox reditūrum esse spērant. Circum focum multās hōrās laetās puer et puella agunt.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Ubi omnēs sedent?
  2. Cūr agricola sērō per silvam veniēbat?
  3. Quālēs virī erant latrōnēs?
  4. Quid parvus vir dīxit?
  5. Quō modō agricola sē dēfendit?