Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/75

Haec pagina nondum emendata est
XXXVII

Paucīs ante diēbus vir ad casam nautae pervēnit. Ubi Ialia eum nōn esse validum, sed dēfessum aegrumque cognōvit, virum in casam invitāvit. Diū vir maestus silēbat. Maria ei cibum atque aquam dedit. Post quietem longam vir fābulam dē vītā suā nārrāvit: "Quamquam nunc exsul sum, ōlim, tamen, laetus in patriā meā habitābam. Semper parātus eram salūtem patriae atque rēgem dēfendere. Septem annōs in exercitū rēgis eram ex- plōrātor. Explōrātor ante exercitum it et viās cognōscit. Per explōrātōrēs imperātor locum hostium cognōscit. Nihil timēbam, nōn etiam hostēs fortissimōs. Quidam ex civibus, autem, erant inimīci rēgis. 'Liberī esse cupimus,' inquiunt. Sine rēge regēmus. Si sapiens eris nōbīscum veniēs et cōpiās rēgis repellēmus. Exercitus noster victōriam habēbit. Hōc modō liberī esse poterimus. Victōria nostra per omnēs terrās erit nōta. "Intrā moenia urbis vōcēs inimicōrum Irātōrum audiri poterant. Tandem proclium parvum gestum est. Multa tēla iēcimus. At cōpiae nostrae nōn erant satis magnae et legiō rēgis magnā vī finem belli celeriter fēcit. Posteā rēx īrītus omnēs inimīcōs convocāvit et sīc dixit: Inimicōs mcōs in eādem patriā mēcum manēre nōn sinam. Cum bonīs cīvibus eōs habitāre nōn sinam. Rēx sapiēns sum. Statim exsulēs eritis. Salūs patriae meae est cāra mihi.' ) "Quố modō hūc pervēnisti?” rogāvit Maria. "Mē in fugam dedi et multōs diēs intrā castellum antīquum prope pontem latēbam,” vir miserā vōce respondit. "Nēmō mē vīdit. Nāvem exspectāvi. In eā nāvi labōrāvi. Mare trānsīvi. Nihil nunc habeō et diū per terram errāvi et