Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/69

Haec pagina emendata est

in oppidō accipiunt. Ubi omnēs casae appropinquant, Maria, "Aliquis ante iānuam nostram stat!” inquit. Omnēs ad casam currunt.

"Claudius sum,” inquit vir; “casam tuam, Iūlia, dēfendō. Herī nocte in viā ambulābam. Subitō lūcem in casā vīdī et aliquem ibi esse scīvī. Quod latrōnēs timēbam, fīnitimōs celeriter vocāvī. Ego et paucī fīnitimī latrōnēs ē casā expulimus. Quīdam ē latrōnibus vulnerātī sed nōn interfectī sunt. Posteā paucī captī sunt. Per reliquam noctem hīc mānsimus, quod iānua claudī nōn potest. Heu! Paucae rēs ē casā portātae sunt.”

Iūlia Claudiō grātiās agit ubi ille ā casā discēdit. Pecūnia quae erat in mēnsā reperīrī nōn potest. Latrōnēs hanc habent, sed parva est et māter nōn est maesta. Iterum omnēs sunt laetī quod nunc omnēs domī sunt.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quod iter Iūlia in hāc fābulā facit?
  2. Quis casam Iūliae dēfendit?
  3. Quāle aedificium Iūlia et amīca vīsitant?
  4. Quālia dōna Iūlia domum fert?
  5. Cūr Claudius ante iānuam casae stat?
  6. Quid latrōnēs rapiunt?