Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/62

Haec pagina emendata est
XXX

Longē scholā est mōns parvus. Quamquam iter est longum et necesse est in carrīs īre, hodiē tōtum diem ibi discipulī cum magistrā manent. Mōns est locus grātus et diēs est idōneus ad iter. Quamquam mōns nōn est altus, ē summō monte oppidum vidētis, sī caelum est clārum et nūllae nūbēs sunt in caelō. Prope montem est flūmen parvum in quō discipulī natant et paucae nāviculae videntur. Ā dextrā et trāns fūmen oppidum vidētis. In ulteriōre rīpā et inter oppidum et lūmen sunt agrī et collēs parvī.

Diū magistra et discipulī errant. Pars eōrum dēfessa est quod diū in flūmine natat. Itaque paucī in saxō magnō sedent. “Hic est locus ad cēnam idōneus,” inquit magistra. "Cupitisne hīc cēnam ēsse?" Omnēs ita cupiunt. Post cēnam discipulī fābulam dēsīderant. Prīmō magistra silet. Deinde haec nārrat:

"Undique circumspectāte, discipulī; prope hunc montem est flūmen quod Tiberis appellātur. In ulteriōre rīpā sunt agrī Etrūscōrum, hostēs Rōmānōrum, quī in illō locō moenia habent. Impetum in Rōmānōs facere cupiunt. Vigilēs quī ē vāllō prōspectant prope portās castrōrum stant. Etrūscī quoque sunt. Ubīque nūntiī currunt."

"Ecce! Ecce!" clāmant puerī; “Rōmānī sumus. Agmen longum hostium, quī ad urbem nostram iter faciunt, paene vidēmus.”

"Silēte," inquit magistra, et audīte. Illīs temporibus Rōma nōn erat magna sed moenia bona habēbat. Rōma cīvēs et mīlitēs magnae virtūtis habēbat. Exercitus erat magnae virtūtis. Etrūscī quoque erant fortēs. Rōmam occupāre cupiēbant. Ūnus collis, Iāniculum appellātus, ab Etrūscis occu-