Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/52

Haec pagina emendata est
XXV

Paucīs ante diēbus Carolus et Maria rēgem vīdērunt. Mox iterum laetī erunt quod nāviculam poētae vidēre poterunt. Haec est in flūmine parvō sed nōn est prope Rōmam. Itaque hanc urbem relinquere necesse est. Post tempus longum Americānī flūmen parvum vident. Prope rīpam flūminis est nāvicula, parva sed nōn angusta. Magna nāvis nōn est. Paucī ūnō tempore in nāviculā sedēre possunt. Sine morā omnēs viam relinquunt et ad rīpam properant.

Vesper est. Undique sunt rēs pulchrae. Ibi ānserēs natant et clāmōrēs eōrum audīrī possunt. Aliō in locō sunt nāvēs. In mediō fuūmine sunt saxa in quibus paucī puerī sedent. Eī diū natāvērunt et nunc corpora eōrum sunt dēfessa. Homō quī in rīpā stat est pater ūnīus puerī. Omnēs puerōs convocat. Post tergum praemium habet. Quis hoc accipiet?

Quamquam māter est timida, cum poētā, tamen, it. Carolus prope poētam manet et Maria ante frātrem sedet. Pater māterque in locō tūtō sedent. Nāvicula quae vinculīs tenēbātur nunc est lībera. Rīpam relinquit et mox est in mediō flūmine. Clāmōrēs hominum quī animālia convocant audiuntur. In summō colle homō casam aedificat. Nunc domum it. Poēta fābulās de Rōmā nārrat. Dē Horātiō, duce forti, qui etiam sōlus hostēs oppugnābat, nārrat. Is hostēs superāvit.

Posteā in Tiberim sē iēcit et ad rīpam tūtō natāvit. Itaque urbs erat lībera. Puerī Rōmānī bene natāre poterant et corpora valida habēbant.

Subitō undique sunt saxa. Via, quae inter saxa est, angusta et perīculōsa est. Poēta omnia dē nāviculīs flūminibusque intellegit. Māter, tamen, perīculum timet et in rīpā esse cupit. Nunc inter saxa nāvicula nōn tam celeriter sē movet.