Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/51

Haec pagina nondum emendata est

nōn est semper facilis, nam rēx nōn est homō liber. Labor eius quoque nōn est facilis. Servus populi Rōmānī est. Servī numquam hominēs līberī sunt. Hic rēx in populum Rōmānum animō bonō est. Dūrus et saevus nōn est. Populō Rōnānō magnā cum cūrā imperat. Populus, igitur, rēgem laudat. Interdum prope flūmen Tiberim, quod per urbem fluit, hi trēs amīcī errant. Poēta fābulās nārrat: “Ōlim trāns flūmen hostēs Rōmānōrum quibuscum Rōmāni saepe in bellis pugnābant habitābant. Posteā Rōmāni eōs superāvērunt. Fugam eōrum memoriī tenēre semper est grītum.” Dē ūnseribus quoque, qui mīlitēs convocābant et Rōmam servābant, poēta nārrat. Semper Rōmānī hōs ūnserēs laudant. Nunc poēta et eius amīci prope Tiberim stant. A tergō clāmor audītur. "Aliquis clāmat,” inquit Carolus. Omnēs undique circum- spectant. "Rēx est! Rēx venit!” clāmat poēta. Ūndique hominēs properant. Carolus et poēta sine morā currunt, sed Maria sōla manet. "Heu!” inquit puella. “Sōla sum et timida. Ubi sunt poēta et Carolus? Parva sum et rēgem nōn facile vidēbō.” Equī rēgis sunt pulcherrimī. Militēs prope rēgem ambulant. Gladiōs portant. Ā dextrī et ū sinistrā rōgis sunt militēs. Ā tergō multī mīlitēs veniunt. Parāti sunt tēla conicere sī perīculum est. Clāmōrēs hominum sunt magnī. Puella parva lacerimat et frātrem vocat. Carolus statim audit et mox manum sorōris tenet. Ubi Maria esse tūta reperta est, nōn lacrimat. In altō locō trēs stant et rēgem vident. "In patriā vestrā nūllus rēx est, et populus sibi imperat. Estne hoc cōnsilium bonum?"” rogat poēta. "Ita,” respondet Carolus. Ubi populus sibi imperat, laetior est.,”

ANSWER IN ENGLISH
  1. Cūr Maria lacrimat?