Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/43

Haec pagina emendata est

occupāre cupiēbat. Armātī erant Britannī et, ubi hostēs, Rōmānōs, vidēbant, īrātī erant. Itaque diū Rōmānī ad terram ab aquā venīre nōn audēbant. Diū in aquā manēbant. Subitō vir fortis, quī perīculum vidēbat, clāmābat. “Properāte, mīlitēs!” inquit. “Britannōs armātōs oppugnāte!” Ita mīlitēs iubēbat. Itaque mīlitēs ācriter pugnābant. Posteā Caesar mīlitēs probābat quod hoc audēbant. Rōmānī iacula et alia tēla iaciēbant et Britannōs superābant. Propter perīculum magnum huius bellī sociī ab Eurōpā vēnērunt et Caesarem iūvērunt. Populus Rōmānus multās aliās terrās occupāvit. Quamquam Caesar erat dux bonus, tamen multōs inimīcōs Rōmae habēbat. Posteā hī eum necāvērunt.

Undique pater māterque circumspectant. Flūmina et aliās rēs Britanniae laudant. “Habetne nunc Britannia hostēs quī Īnsulam occupāre et vāstāre cupiunt?” rogat Carolus.

“Minimē,” respondet avunculus, “sed posteā propter hostēs ā sociīs auxilium postulābant.”

Mox Carolus et Maria ā Britanniā aberunt. In aliā terrā, Germāniā, erunt.

ANSWER IN ENGLISH
  1. Quis Americānōs salūtat?
  2. Quāle est tēctum avunculī?
  3. Ubi sunt hortus et mūrus et flūmen?
  4. Quī mūrum antīquissimum fēcērunt?
  5. Nārrā fābulam dē duce Rōmānō quī aliōs mīlitēs properāre et oppugnāre iubēbat.
  6. Quid Carolus rogat?
  7. Quid avunculus respondet?