Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/38

Haec pagina emendata est
XVIII

Mīles Italus scholam vīsitāvit. Posterō diē domum iit. Posteā discipulī multās rēs dē bellīs antīquīs et novīs legēbant. Saepe in silvā post scholam omnēs erant mīlitēs. Hī erant Italī, illī Americānī, hostēs Italōrum. Hī prō Italiā, illī prō Americā pugnābant.

Herī multī Italī vulnerātī sunt et sociōs auxilium rogābant. In magnō perīculō nūllus erat timidus. Fīnitimi auxilium dabant. Dux Italus, Cassius, sagittā hostis paene necātus est. Dē perīculō ab amīcīs monitus est, sed castra in perīculō erant et paene sōlus dux prope castra pugnābat. Multōs mīlitēs aliīs in locīs esse necesse erat.

“Cūr auxilium ab amīcīs nōn accipiō?” rogābat dux vulnerātus. “Amīcī meī parātī esse auxilium dare dēbent, quod ego sum dux, paene necātus. Neque arma habeō neque satis magnae cōpiae adsunt. Auxilium nōn adest. Sī hostēs mē sine auxiliō vidēbunt, mox mē necābunt et hīc sōlus moriar.”

Tum per agrōs ūnus ē sociīs ducem vīdit et vēnit. “Ecce!” inquit dux vulnerātus. “Nunc sine auxiliō nōn manēbō. Socius meus adest. Crās huic sociō praemium dabō.”

Prope castra Americāna ille dux, Carolus, erat vulnerātus. Oculī gladiō hostis vulnerātī sunt. “Nunc,” inquit ille dux, “maestus sum quod caecus sum. Numquam iterum agrōs meōs vidēbō. Neque iterum patriam meam vidēbō neque tēla in manibus portābō et prō patriā pugnābō. Necesse erit semper cum amīcīs ambulāre.”

Dux caecus auxilium esse prope nōn putābat. Se caecum esse putābat. Sē caecum semper futūrum esse putābat. Mox ē perīculō portātus est et posterō diē medicus oculōs cūrāvit. Posteā ille dux nōn erat caecus.