Pagina:Marjorie Fay - Carolus Et Maria.pdf/36

Haec pagina emendata est
XVII

Herī Carolus in carrō per silvam ībat. Ubi domum cum arcū et sagittīs vēnit, laetus erat quod mīles Italus erat in casā. Multōs diēs ibi mīles manēbat. Multās rēs de Rōmānīs antīquīs et de Gallīs nārrābat. Pictūrās puerō et puellae ostendit quoque. Gallī erant fīnitimī Germānōrum. In Galliā prope Germānōs habitābant. Germānī erant fīnitimī Gallōrum, sed Gallī et Germānī nōn semper erant amīcī. Semper Germānī bellum cupiēbant. Sī Gallī satis magnās cōpiās nōn habēbant, saepe in perīculō erant.

Rōmānī sociōs habēbant. Sociī erant amīcī Rōmānōrum. Sī Rōmānī auxilium habēre dēbēbant, sociī auxilium dare semper parātī erant. Sī sociī in perīculō erant, auxilium Romānōs rogābant. Tum dux “Nunc, incolae Rōmae,” inquit, “hī sunt sociī nostrī. Auxilium sociīs dare dēbēmus.” Tum iterum cōpiae Rōmānae ad sociōs trāns agrōs properābant.

Hae fābulae grātae erant puerō quī vītam mīlitis semper laudābat. “Mīles fortis,” inquit, “esse cupiō. Ubi vir erō, mīles erō, et per tēla, per multa perīcula cum duce meō properābō. Equum habēbō, Parātum nōmine. Sī perīculum erit magnum et mīlitēs omnibus in locīs morientur, sociōs nostrōs auxilium rogābō. Sociōs dē perīculō nostrō monēbō. Ego et Parātus ad oppidum sociōrum ībimus et epistulam in manibus meīs portābō. Ante sociōs stābō et cōpiam frūmentī rogābō. Sī fortēs erimus, ego et Parātus, dux nōbis praemium dabit. Equum bonum habēre dēbeō. Equus bonus in bellō fortiter curret et tūtus erō. Incolae nostrī post bellum mē laudābunt et fāma mea multīs in terrīs erit magna. Aliquis mē ducem magnum vocābit.”