Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/97

Haec pagina nondum emendata est
43
MARINI PROCLUS. XV. XVI.

temporis intervallo neglexissent, docebantur, Philosopho nimirum, quae ad Deos pertinerent, accuratius reserente. Cumque hace omnia faceret et secundum ea viveret, tamen usque adeo latebat, quantum ne Pythagorei quidem, qui praeceptum hoc auctoris sui, date βιώσας, inconcussum servant. Anuum vero tantum versatus in Lydiae partibus, rediit Athenas providentia Deae philosophiae praesidis. Sic autem in eo fortitudo quoque, natura primum, tum consuetudine, postea doctrina, quae rerum causas explicat, perficiebatur. Item alio:modo re ipsa, quem haberet usum in administranda republica, declarabat, dum proceribus literas scriberet, atque ita civitates universas afficeret beneficio. Huius mihi testes sunt illi, in quos ea collata suerunt, tum Athenienses, tum Argivi, tum alii aliarum gentium.


XVI.


Quin et studia literarum hac ratione plurimum promovebat, eorum qui literas tractabant curam suscipiens, principesque poscens stipendia, et ut cuique pro dignitate praemia decernerentur. Atque haec quidem non temere nec ad gratiam faciebat, sed eos ipsos, quod erat sibi magnopere curae, cogebat, ut in sua quisque professione diligentissime versaretur, ipse singula eorum perquirens et expendens. © Erat enim omnium satis instructus index. Quod si quem negligentius suum studium.tractave comperisset, acerrime reprehendebat: sic, ut etiam vehementissimus videretur, et ambitiosissimus, eo quod vellet simul et posset omnia recte diiudicare. Et erat sane gloriae cupidus. Verum non erat id in eo, ut in plerisque, vilium, propterea quod ad bona tantum respiciebat atque virtutem. Ac fortasse ne fieret quidem in hominibus quidquam praeclarum absque hac animi concitatione. Sed et erat vehemens: ne id quidem negabo. Verum tamen erat simul etiam lenis, nam facillime placabatur, et vel momento suam