Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/95

Haec pagina nondum emendata est
41
MARINI PROCLUS. XII. XIII. XIV.

sed etiam domesticum, quod ad caetera, et vitae philosophicae socium sibi ascivit, cum eum talem invenisset, qualem iam diu quaesisset auditorem et successorem, et qui plurimis literis » humanis divinisque, percipiendi aptus esset.


XIII


Itaque breviore quam biennii spatio omnia Aristotelis opera una cum eo perlegebat, Logica, Ethica, Politica, Physica, itemque scientiam theologicam. In his vero satis institutum, ut quibusdam tirociniis parvisque mysteriis, ad ipsam Platonis deduxit sacram disciplinam, et ordine id quidem, neque, quod aiunt, transcendenti pede. Utque spectaret apud eum vera mysteria, curavit, animi non caliginosis oculis, et mentis integra et ab omni labe purissima speculatione. Atque ille quidem die noctuque vigiliis, exercitationi ac studio incumbens, cum ea quae dicerentur compendiose, adhibito suo iudicio, conscriberet, tantum exiguo tempore prosecit, ut annum agens vigesimum octavum cum alia multa conscripserit, tam illa in Timaeum vere concinna et eruditionis plena commentaria. Ex eiusmodi vero institutione mores quoque magis ornabantur, cum, ut scientia, sic etiam virtutibus proficeret.


XIV.


Civiles etiam virtutes assequebatur ex Aristotelis libris politicis, et Platonis de legibus et de rep. Sed ne in his contemplando tantum versari, nihil autem videretur operis aggredi, postquam ipse remp. tractare impediebatur, quod in maioribus occupatus esset, adhortabatur ad eam virum religiosum Archiadam, simul instituens, et exponens illi politicas virtutes ac rationes. Et quemadmodum qui currentes incitant, sic eum hortatus est, ut in sua civitate universae resp. in commune praeesset, et in singulos privatim beneficia conferret, secundum omnes virtutes, praecipue vero iusti-