salutabat. Hic Lachares vehementer admiratus adolescentis fidentiam, alloquens Philosophum Syrianum; Hoc est illud, inquit, quod divine dixit Plato de magnis ingeniis: Hic, inquit, aut magnum dabit bonum, aut quod est et contrarium. Atque talia quidem, ut de multis pauca reseram, Philosopho signa divinitus contigerunt, cum primum Athenas venisset.
XII.
Syrianus autem illum deducit ad magnum
Plutarchum, Nestorii filium, qui cum vidisset adolescentem
nondum annos viginti natum, audivissetque illius
amorem ac desiderium philosophicae vitae, magnopere iW
placuit, sic ut eum continuo studii philosophici
participem fecerit, quamvis aetate pene prohiberetur: erat
enim iam valde senex., Praelegit igitur huic Aristotelis
quidem de anima commentarium, Platonis autem
Phaedonem. Hortatusque est eum Magnus, ut ea
conscriberet, quae dicerentur, usus adolescentis ambitione,
tanquam instrumento, cum diceret, siquidem ea
scholia absolvisset, suturum, ut etiam Procli commentaria
in Phaedonem serrentur. Et cum adolescentem alias
plurimum amaret, quod eius ad optima quaeque
sudium cognovisset, tum etiam filium vocitabat, ac
domesticum habuit. Ut autem perquam temperantem
vidit ab animalibus, hortatus est, ne ab iis in
universum abstineret, quo etiam corpus functiones naturales
obire posset. Idem quoque Syriano de ratione victus
adolescentis commendabat. At ille seni respondet, ut
nobis retulit divinum illud caput (scilicet Proclus): Sine
illum discere, quae volo, cum ea frugalitate, ac tum,
si voluerit, moriatur. Tantam habuerunt eius, in
omnibus rebus, magistri curam. Senex autem circiter
biennium post illius adventum vixit, et moriens adoles
Icentem suo successori Syriano commendavit,
quemadmodum et Archiadam, nepotem suum; ille vero cum
eum suscepisset, non tantum in literis multum ivvit,