Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/93

Haec pagina emendata est
39
MARINI PROCLUS. XI.

cius; itaque deduxit ad civitatem. Ile vero, cum ex itinere lassitudinem sentiret, ad sacellum Socratis, cum nondum sciret nec audivisset, quod aliquo eo in loco Socrates coleretur, rogavit Nicolaum, maneret ibi paulisper atque consideret, et, si posset alicunde, aquam sibi ministraret, laborabat enim, ut dicebat, magna siti. Statim ille, idque non aliunde, quam ex eo ipso consecrato loco, curabat adferri, neque enim procul aberat fons statuae Socratis. Bibenti tum ei, Nicolaus, idque tum primum considerans, Omen hoc est, inquit, quod in sacello Socratis consederis, et inde primam aquam Atticam biberis. Tum ille consurgens atque exhibita reverentia, ad civitatem pergebat. Cum iam ad arcem pervenisset, ianitor adfuit ad introitum, repagula foribus obditurus, ut etiam ad illum diceret (ipsius autem hominis verba referam): Certe, nisi venisses, clausissem. Et quod potuit omen esse manifestius, quodque minus Pollete, vel Melampode, vel similibus egeat interpretibus?


XI.


Sed hic quoque despiciens Rhetorum scholas, quamvis ab le admodum expeteretur, ac si ob eam ipsam causam venisset, incidit in principem Philosophorum Syriarum, Philoxeni filium. Erat in eo simul congressu Lachares, vir multum in philosophia versatus, et in ea studiorum huius Philosophi socius, in eloquentia vero tanta erat admiratione, quanta Homerus in arte poetica. Ille igitur, ut dixi, simul aderat. Iam erat autem crepusculum vespertinum, dumque inter se loquerentur, sol occidebat. Luna vero ab interlunio primum apparere coeperat. Quare salutato hospite, tanquam iuniorem conabantur a se dimittere, quo videlicet esset integrum, ut ipsi seorsim Deam adorarent. At ille non longo spatio progressus, conspicatus ipse quoque ex eadem domo lunam apparere, depositis ibi, quae habebat, calceamentis, illis inspectantibus, Deam