ritissimus. Adeo vero etiam hi viri adolescentis moribus delectati sunt, ut Olympiodorus suam filiolam, quae erat ipsa quoque literis instituta, illi despondere voluerit, et Hero omnem ei suam religionem committeret, atque assiduum sibi convictorem ascisceret. Cum autem Olympiodorum audivisset, virum magna facultate dicendi praeditum, et propter suam in dicendo celeritatem et gravitatem rerum, de quibus ageret, a paucissimis auditoribus intelligeretur, exiens, dimissa multitudine, omnia quae dicta fuerant, suis consodalibus ad verbum pene reserebat, cum essent plurima, ut quidam condiscipulorum mihi dicebat Ulpianus Gazaeus, qui non minimam ipse quoque suae vitae partem in Philosophia consumpsit. Quin etiam Philosophica Aristotelis scripta magna facilitate perdidicit, quantumvis aggredientibus ea, vel ad nudam tantum lectionem, difficilia.
X.
His itaque cum Alexandriae daret operam, et in
iis quae quidem praestare poterant, illorum
familiaritate frueretur, postquam in auctoris cuiusdam lectione,
quam una conserebant, visi sunt illi non pro dignitate
Philosophi mentem interpretari, contemptis iis
gymnasiis, et simul memor illius visi, quod Byzantii
divinitus contigisset, et exhortationis, Athenas contendebat,
comitatus eloquentiae et philosophiae praesidibus Diis,
bonisque geniis. Ut enim germana et integra successio
Platonis conservaretur, deducitur a Diis ad
philosophiae praesidem, ut manifeste declararunt sui adventus
initia, et omnia divinitus excitata, quae aperte illi
praesagiebant illud munus a patre sive Deo, et hoc
caelitus futurum suffragium successionis. Nam ut ad
Piraeum appulit, idque civibus esset nuntiatum, Nicolaus,
qui post in arte dicendi floruit, tum vero studebat apud
Atheniensium magistros, descendit ad littus tanquam
ad notum aliquem, excepturus illum, et hospitio
velut civem recepturus; erat eum Nicolaus quoque Ly-