Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/91

Haec pagina emendata est
37
MARINI PROCLUS. VIII. XI.

ingenii, et morum elegantia, atque integritate, eum inter amicissimos habuerunt. Eruditus est etiam ab Orione Grammatico, cuius fuerant maiores apud Aegyptios, sacerdotali functi munere, quique tantum in artis cognitione profecerat, ut ipse libros elaboraret, posterisque non sine fructu relinqueret. Romanorum quoque praeceptorum scholas adiit, magnosque fecit in ea lingua progressus; etenim principio deductus est ad studium patris, in quo ille summo opere claruit, cum ex officio studium iuris tractaret in urbe regia. Vehementer autem arte dicendi delectari, cum esset adolescens, videbatur, cum nondum scripta Philosophorum attigisset, et magnam ex ea gloriam adeptus est, summamque sui admirationem praebuit condiscipulis ac magistris, et propter sermonis elegantiam, atque in percipiendo celeritatem, et quod magis praeceptoris habitum atque industriam, quam discipuli prae se ferret.


IX.


Dumque adhuc scholam frequentaret, Rhetor Leonas eum sibi itineris comitem adiunxit, profecturus Byzantium. Quam ipse profectionem suscipiebat, ut gratificaretur amico Theodoro, qui tum Alexandriae praefectus erat, viro urbano, et magnifico, et amanti philosophiae. Ille vero, quamvis adolescens, hoc alacrius praeceptorem sequebatur, ne sua studia interrumpere cogeretur. Sed, ut verius dicam, bona quaepiam fortuna illum reduxit ad suae nativitatis principium. Tum enim reversum Dea ad philosophiam adhortata est, ut Atheniensium quoque scholas inviseret. Reversus autem prius Alexandriam, Rhetorica caeterisque, quibus ante studuerat, valere iussis, sese qui tum ibi erant philosophorum sermonibus dedidit. Frequentabat Aristotelicae doctrinae imbibendae causa Olympiodorum, Philosophum clarissimum, in disciplinis autem Mathematicis se Heroni permittebat, viro religioso, et qui rationum illarum, quibus eas tradi conveniret, erat pe-