Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/90

Haec pagina emendata est
36
MARINI PROCLUS. VI. VII. VIII.

cam, cum furore coleret instituta. Parentes denique natum deducunt in suam patriam Apollini consecratam Xanthum, quae ipsa quoque patria illi quadam divina providentia contigit, credo quod eum, qui omnium scientiarum princeps futurus erat, sub Musarum duce Deo educari atque erudiri oportebat. Ibi tum elegantissimis moribus institutus morales virtutes assequebatur, assuescens amare, quae facere conveniret, fugereque contraria.


VII.


Tum vero Deorum amor, qui illum a natalibus summus comitabatur, manifeste apparebat. Nam cum quodam tempore corporis aliquo morbo detineretur, et graviter quidem ac vix iam ut videretur sanari posse, astitit ad lectum procerior adolescens, qui admodum iuvenis et aspectu pulcher videbatur, ut vel antequam nomen diceret, existimare posset esse Telesphorum: se tamen prodens, quisnam esset, nomenque pronuncians, attacto capite (stabat enim, caput in illius cervical reclinans) confestim sanitatem restituit aegrotanti, atque ita simul evanuit. Hoc ergo divinum, eaque divina benevolentia tum sic puero exhibebatur.


VIII.


Brevi spatio temporis cum in Lycia dedisset operam Grammatico, profectus Alexandriam Aegypti, secum singulares morum virtutes attulit, quibus etiam eius loci magistros ad se diligendum permovebat. Quamobrem Leonas Rhetor, Isaurus, opinor, genere, inter complures, qui tum erant Alexandriae suae professionis clarus, non tantum suorum studiorum fecit participem, sed etiam domesticum habere dignatus est, curavitque, ut cibum una cum uxore liberisque caperet, non aliter, quam si ipse quoque sibi verus filius exstitisset. Perfecit autem, ut principibus in Aegypto viris innotesceret, qui mirifice delectati adolescentis acumine